| CASINA | |
| PROLOGVS | |
| Salvere iubeo spectatores optumos, | 1 |
| fidem qui facitis maxumi, et vos Fides. | |
| si verum dixi, signum clarum date mihi, | |
| ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam. | |
| qui utuntur vino vetere sapientis puto | 5 |
| et qui libenter veteres spectant fabulas; | |
| <atque> antiqua opera et verba cum vobis placent, | |
| aequom est placere ante <alias> veteres fabulas: | |
| nam nunc novae quae prodeunt comoediae | |
| multo sunt nequiores quam nummi novi. | 10 |
| nos postquam populi rumore intelleximus | |
| studiose expetere vos Plautinas fabulas, | |
| antiquam éius edimus comoediam, | |
| quam vos probastis qui estis in senioribus; | |
| nam iuniorum qui sunt non norunt, scio; | 15 |
| verum ut cognoscant dabimus operam sedulo. | |
| haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas. | |
| ea tempestate flos poetarum fuit, | |
| qui nunc abierunt hinc in communem locum. | |
| sed tamen absentes prosunt <pro> praesentibus. | 20 |
| vos omnes opere magno esse oratos volo, | |
| benigne ut operam detis ad nostrum gregem. | |
| eicite ex animo curam atque alienum aes * | |
| ne quis formidet flagitatorem suom: | |
| ludi sunt, ludus datus est argentariis; | 25 |
| tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum: | |
| ratione utuntur, ludis poscunt neminem, | |
| secundum ludos reddunt autem nemini. | |
| aures vocivae si sunt, animum advortite: | |
| comoediai nomen dare vobis volo. | 30 |
| Clerumenoe vocatur haec comoedia | |
| graece, latine Sortientes. Deiphilus | |
| hanc graece scripsit, post id rursum denuo | |
| latine Plautus cum latranti nomine. | |
| senex híc maritus habitat; éi est filius, | 35 |
| is una cum patre in illisce habitat aedibus. | |
| est éi quidam servos, qui in morbo cubat, | |
| immo hercle vero in lecto, ne quid mentiar; | |
| is servos, sed abhinc annos factum est sedecim, | |
| quom conspicatust primulo crepusculo | 40 |
| puellam exponi. adít extemplo ad mulierem | |
| quae illam exponebat, orat ut eam det sibi: | |
| exorat, aufert; detulit recta domum, | |
| dat erae suae, orat ut eam curet, educet. | |
| era fecit, educavit magna industria, | 45 |
| quasi si esset ex se nata, non multo secus. | |
| postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris | |
| placere posset, eam puellam hic senex | |
| amat efflictim, et item contra filius. | |
| nunc sibi utérque contra legiones parat, | 50 |
| paterque filiusque, clam alter alterum: | |
| pater adlegavit vilicum, qui posceret | |
| sibi istánc uxorem: is sperat, si ei sit data, | |
| sibi fore paratas clam uxorem excubias foris; | |
| filius is autem armigerum adlegavit suom, | 55 |
| qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret, | |
| futurum quod amat intra praesepis suas. | |
| senis uxor sensit virum amóri operam dare, | |
| propterea úna consentit cum filio. | |
| ille autem postquam filium sensit suom | 60 |
| eandem illam amare et esse ímpedimento sibi, | |
| hinc adulescentem peregre ablegavit pater; | |
| sciens ei mater dat operam absenti tamen. | |
| is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia | |
| in urbem non redibit: Plautus noluit, | 65 |
| pontem interrupit, quí erat ei in itinere. | |
| sunt hic, inter se quos nunc credo dicere: | |
| 'quaeso hercle, quíd istuc est? serviles nuptiae? | |
| servin uxorem ducent aut poscent sibi? | |
| novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.' | 70 |
| at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini, | |
| et hic in nostra terra † in Apulia; | |
| maioreque opere ibi serviles nuptiae | |
| quam liberales etiam curari solent; | |
| id ni fit, mecum pignus si quis volt dato | 75 |
| in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet | |
| vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus. | |
| quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit. | |
| revortar ád illam puellam éxpositiciam: | |
| quam servi summa vi sibi uxorem expetunt, | 80 |
| ea invenietur et pudica et libera, | |
| ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri | |
| faciet profecto in hac quidem comoedia. | |
| mox hercle vero, post transactam fabulam, | |
| argentum si quis dederit, ut ego suspicor, | 85 |
| ultro ibit nuptum, non manebit auspices. | |
| tantum est. valete, bene rem gerite et vincite | |
| virtute vera, quod fecistis antidhac. |