| I.i | |
| Olympio Non mihi licere meam rem me solum, ut volo, | 89 |
| loqui atque cogitare, sine ted arbitro? | 90 |
| quid tu, malum, me sequere? Chalinvs Quia certum est mihi, | |
| quasi umbra, quoquo tu ibis, te semper sequi; | |
| quin edepol etiam si in crucem vis pergere, | |
| sequi decretumst. dehinc conicito ceterum, | |
| possisne necne clam me sutelis tuis | 95 |
| praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas. | |
| Ol. Quid tibi negotist mecum? Chal. Quid ais, impudens? | |
| quid in urbe reptas, vilice haud magni preti? | |
| Ol. Lubet. Chal. Quin ruri es in praefectura tua? | |
| quin potius quod legatum est tibi negotium, | 100 |
| id curas atque urbanis rebus te apstines? | |
| huc mihi venisti sponsam praereptum meam: | |
| abi rus, abi dierectus tuam in provinciam. | |
| Ol. Chaline, non sum oblitus officium meum: | |
| praefeci ruri recte qui curet tamen. | 105 |
| ego huc quod veni in urbem si impetravero, | |
| uxorem ut istam ducam, quam tu deperis, | |
| bellam et tenellam Casinam, conservam tuam, | |
| quando ego eam mecum rus uxorem abduxero, | |
| ruri incubabo usque in praefectura mea. | 110 |
| Chal. Tun illam ducas? hercle me suspendio, | |
| quam tu eius potior fias, satiust mortuom. | |
| Ol. Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas. | |
| Chal. Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit? | |
| Ol. Scies hóc ita esse. Chal. Vae tibi. Ol. Quot te modis, | 115 |
| si vivo, habebo in nuptiis miserum meis. | |
| Chal. Quid tu mihi facies? Ol. Egone quid faciam tibi? | |
| primum omnium huic lucebis novae nuptae facem; | |
| postilla, ut semper, improbus nihilique eris: | |
| post id locorum quando ad villam veneris, | 120 |
| dabitur tibi amphora una et una semita, | |
| fons unus, unum ahenum et octo dolia: | |
| quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris. | |
| ita te aggerunda curvom aqua faciam probe, | |
| ut postilena possit ex te fieri. | 125 |
| post autem érvi nisi tu acervom éderis | |
| aut quasi lumbricus terram, quod te postules | |
| gustare quicquam, numquam edepol ieiunium | |
| ieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo. | |
| post id, quom lassus fueris et famelicus, | 130 |
| noctu ut condigne te cubes curabitur. | |
| Chal. Quid facies? Ol. Concludere in fénestram firmiter, | |
| unde auscultare possis quóm ego illam ausculer: | |
| quom mi illa dicet 'mi animule, mi Olympio, | |
| mea vita, mea mellilla, mea festivitas, | 135 |
| sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea, | |
| sine amabo ted amari, meus festus dies, | |
| meus pullus passer, mea columba, mi lepus', | |
| quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer, | |
| quasi mus, in medio pariete versabere. | 140 |
| nunc ne tu te mihi respondere postules, | |
| abeo intro. taedet tui sermonis.—Chal. Te sequor. | |
| hic quidem pol certo nil ages síne med arbitro.— |