| IV.ii | |
| Lysidamvs Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis, | 780 |
| cena ubi erit cocta; égo ruri cenavero. | |
| nam novom maritum ét novam nuptam volo | |
| rus prosequi, novi hominum mores maleficos, | |
| ne quis eam abripiat. facite vostro animo volup. | |
| sed properate istum atque istam actutum emittere, | 785 |
| tandem ut † veniamus luci; égo cras hic ero. | |
| cras habuero, uxor, ego tamen convivium. | |
| Par. Fit quod futurum dixi: incenatum senem | |
| foras extrudunt mulieres. Lys. Quid tu hic agis? | |
| Par. Ego eo quo me ipsa misit. Lys. Veron? Par. Serio. | 790 |
| Lys. Quid hic speculare? Par. Nil equidem speculor. Lys. Abi: | |
| tu hic cunctas, intus alii festinant. Par. Eo.— | |
| Lys. Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma. | |
| iamne abiit illaec? dicere hic quidvis licet. | |
| qui amat, tamen hercle, si esurit, nullum esurit. | 795 |
| sed eccúm progreditur cum corona et lampade | |
| meus socius, compar, commaritus vilicus. |