| IV.i | |
| Pardalisca Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae | 759 |
| neque usquam ludos tam festivos fieri | 760 |
| quam hic intus fiunt ludi ludificabiles | |
| seni nóstro et nostro Olympioni vilico. | |
| omnes festinant intus totis aedibus, | |
| senex ín culina clamat, hortatur coquos: | |
| 'quin agitis hodie? quin datis, si quid datis? | 765 |
| properate, cenam iam esse coctam oportuit.' | |
| vilicus is autem cum corona, candide | |
| vestitus, lautus exornatusque ambulat. | |
| illae autem armigerum in cubiculo exornant duae, | |
| quem dent pro Casina nuptum nostro vilico. | 770 |
| sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant | |
| fore huius quod futurumst; digne autem coqui | |
| nimis lépide ei rei dant operam, ne cenet senex, | |
| aulas pervortunt, ignem restingunt aqua: | |
| illarum oratu faciunt; illae autem senem | 775 |
| cupiunt extrudere incenatum ex aedibus, | |
| ut ipsae solae ventres distendant suos. | |
| novi ego illas ambestrices: corbitam cibi | |
| comesse possunt. sed aperitur ostium. |