III.vi
Olympio Vide, fúr, sentis súb signis ducás. Citrio Qui vero hi súnt sentis? 720
Ol. Quia quód tetigere, ilíco rapiunt, si eás ereptum, ilíco scindunt:
ita quóquo adveniunt, úbiubi sunt, duplicí damno dominós multant.
Cit. Heia. Ol. Áttat. cesso mágnufice patriciéque amicirier átque ita ero meo ire ádvorsum?
Lys. Bone vír, salve. Ol. Fateór. Lys. Quid fit? Ol. Tu amás: ego ésurio et sitio. 724-725
Lys. Lepide éxcuratus incéssisti. Ol. Aha, hodie * * 726
Lys. Mane véro, quamquam fástidis. Ol. Fu fú, fetet tuos míhi sermo.
Lys. Quae rés? Ol. Haec res. etiámne adstas? enim véro πράγματά μοι παρέχεις.
Lys. Dabo tibi μέγα κακόν,
ut ego opinor, nisi resistis. Ol. Ὦ Ζεῦ, 730
potin a me abeas, nisi me vis vomere hodie?
Lys. Máne. Ol. Quid est? quis hic ést homo?
Lys. Erus súm. Ol. Quis erus? Lys. Cuius tú servo's. Ol. Servós ego? Lys. Atqué meus. 733-735
Ol. Non súm ego líber? 736
meménto, meménto. Lys. Mane átque asta. Ol. Omítte.
Lys. Servós sum tuós. Ol. Optumést. Lys. Opsecró te,
Olýmpisce mí, mi patér, mi patróne. Ol. Em,
sapis sáne. Lys. Tuos sum équidem. 740
Ol. Quid mi ópust servo tam néquam?
Lys. Quid núnc? quam mox recreás me?
Ol. Cená modo si sit cócta.
L. Hisce érgo abeant. O. Properé cito intró ite ét cito deproperáte. 744-745
ego iam íntus ero, facite cenam mihi ut ebria sit. 746
séd lepide nitidéque volo, níl moror barbaricó bliteo.
stasne etiam? i sis, ego hic habeo. numquid est ceterum quod morae sit?
Lys. Gladiúm Casinam intus habére ait, qui me átque te intérimat.
Ol. Scio. síc sine habére; 750
nugás agunt: nóvi
ego illás malas mérces.
quin tu í modo mécum
domum. Lys. At pól malum métuo.
i tú modo, perspicitó prius quid íntus agátur. 755
Ol. Tam míhi mea víta
quam túa tibi cárast.
verum í modo. Lys. Si tú iubes, em íbitur tecum.