III.v
Pardalisca Núlla sum, núlla sum, tóta, tota óccidi, 621
cor metu mortuomst, membra miserae tremunt,
nescio unde auxili, praesidi, perfugi
mi aut opis copiam comparem aut expetam:
tanta factu modo mira miris modis 625
intus vidi, novam atque integram audaciam.
cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro,
né quid in té mali fáxit ira pércita.
eripite isti gladium, quae suist impos animi.
Lys. Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras? 630
Pardalisca. Par. Perii, unde meae usurpant aures sonitum?
Lys. Respice modo ad me. Par. O ere mi—Lys. Quid tibi est? quid timida es? Par. Perii.
Lys. Quid, periisti? Par. Perii, et tu periisti. L. A, perii? quid ita?
Par. Vae tibi. L. Immo, vae tibi sit. P. Ne cadam, amabo, tene me.
Lys. Quidquid est, eloquere mihi cito. Par. Contine pectus, 635
face véntum, amabo, pállio. Lys. Timeo hóc negoti quíd siet,
nisi haéc meraclo se úspiam percússit flore Liberi. 637-640
Par. Óptine aurís, amabo. Lys. I ín malam a mé crucem, 641
péctus, aurís, caput téque di pérduint,
nám nisi ex té scio, quídquid hoc ést, cito, hoc
iám tibi istúc cerebrúm dispércutiam, éxcetra tu,
ludibrio pessuma adhuc quae me habuisti. 645
Par. Ere mí—Lys. Quid vis mea me áncilla? Par. Nimiúm saevis. Lys. Numeró dicis.
sed hóc quidquid ést eloquere, ín pauca cónfer:
quid íntus tumúlti fuít? Par. Scibis, aúdi.
malúm pessumúmque hic modo intus ápud nos 649-650
tua áncilla hoc pácto exordíri coépit, 651
quod haúd Atticám condecét disciplínam.
Lys. Quid ést id? Par. Timór praepedít dicta línguae.
Lys. Possúm scire ego ístuc ex té quid negótist? Par. Dicam.
tua áncilla, quám tu tuó vilicó vis 655
dare úxorem, ea íntus—Lys. Quid íntus? quid ést?
Par. Imitátur malárum malám disciplínam,
viró quae suo ínterminetur: vitam—
Lys. Quid érgo? Par. Ah—L. Quid ést? P. Interémere ait vélle vitam,
gladium—Lys. Hém. Par. Gladium—Lys. Quid eúm gladium? 660
Par. Habet. Lys. Eí misero mihi, cúr eum habet?
Par. Inséctatur ómnis domí per aedis,
nec quémquam prope ád se sínit adire:
ita ómnes sub árcis, sub léctis laténtes
metú mussitánt. Lys. Occidi átque intérii. 665
quid ílli obiéctumst malí tam repénte?
Par. Insánit. Lys. Sceléstissimum me esse crédo.
Par. Immó si sciás dicta quaé dixit hódie—
Lys. Istúc expetó scire. quíd dixit? Par. Aúdi.
per ómnis deós et deás deierávit, 670
occísurum eum hác nocte quícum cubáret.
Lys. Men óccidet? Par. Án quippiam ád te attinét? Lys. Vah.
Par. Quid cúm ea negóti tibíst? L. Peccavi:
illúc diceré, vilicúm, volébam.
Par. Sciéns de via ín semitám degrédere. 675
Lys. Numquíd mihi minátur? Par. Tibi ínfesta solist
plús quam cuiquam. L. Quam ob rem? P. Quia se dés uxorem Olýmpioni,
neque se tuam nec se suam neque viri vitam sinere in
crástinum protólli: id huc míssa sum tibi ut dícerem, 679-680
áb ea uti caveás tibi. Lys. Perii hércle egó miser. Par. Dígnus <es>. 681
Lys. Neque ést neque fuít me senéx quisquam amátor
adaéque misér. Par. Ludo ego húnc facete; 683-685
nam quaé facta díxi omnia huíc falsa díxi: 686
era átque haec dolum éx proxumo húnc protulérunt,
ego húnc missa súm ludere. Lys. Heús Pardalísca.
Par. Quid ést? Lys. Est—P. Quid? L. Ést quod volo éxquirere éx te.
Par. Moram óffers mihi. Lys. Át tu mihi óffers maerórem. 690
sed étiamne habét nunc Cásina gladium?
Par. Habét, sed duós. Lys. Quid, duós? Par. Alteró te
occísurum aít, alteró vilicum hódie.
Lys. Occísissimús sum omniúm qui vivont.
lorícam induám mi optumum ésse opinor. 695
quid úxor mea? nón adiit átque ademit?
Par. Nemo aúdet prope áccedere. Lys. Éxoret. Par. Órat:
negát ponere álio modo úllo profécto,
nisí se sciát vilicó non datum íri.
Lys. Atque íngratiís, quia non vólt, nubet hódie. 700
nam quór non ego íd perpetrém quod coépi,
ut núbat mihi? íllud quidém volebam,
nostró vilico. Par. Saepícule peccas.
Lys. Timór praepedít verba. vérum, obsecró te,
dic méd uxorem órare ut éxoret íllam, 705
gládium ut ponat ét redire me íntro ut liceat. Par. Núntiabo.
L. Ét tu orato. P. Et ego órabo. L. At blande órato, ut solés. sed audin?
si efféxis hoc, soleás tibi dabo, et ánulum in digitum aúreum et bona plúruma. 708-709
Par. Operám dabo. Lys. Face ut ímpetres. 710
Par. Eo núnciam, nisi quíppiam
remoráre me. Lys. Abi et cúra.
redit éccum tandem opsónatu meus ádiutor, pompám ducit. 713-719