| III.iv | |
| Alcesimvs Viso huc, amator si a foro rediit domum, | 591 |
| qui me atque uxorem ludificatust, larua. | |
| sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum. | |
| Lys. Et hercle ego ad te. quid ais, vir minimi preti? | |
| quid tibi mandavi? quid tecum oravi? Alc. Quid est? | 595 |
| Lys. Vt bene vocivas aedis fecisti mihi, | |
| ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam. | |
| satin propter te pereo ego atque occasio? | |
| Alc. Quin tu suspendis te? nempe túte dixeras, | |
| tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam. | 600 |
| Lys. Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te | |
| eam nón missurum. Alc. Quin eapse ultro mihi | |
| negavit eius operam se morarier. | |
| Lys. Quin eapse me adlegavit, qui istam arcesserem. | |
| Alc. Quin nihili facio. Lys. Quin me perdis. Alc. Quin benest, | 605 |
| quin etiam diu morabor, quin cupio tibi— | |
| Lys. Quin—Alc. Aliquid aegre facere. Lys. Quin faciam lubens. | |
| numquam tibi hodie 'quin' erit plus quam mihi. | |
| Alc. Quin hercle di te perdant postremo quidem. | |
| Lys. Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam? | 610 |
| Alc. Ducas, easque in maxumam malam crucem | |
| cum hác cum ístac, cumque amica etiam tua. | |
| abi et aliud cura, ego iam per hortum iussero | |
| meam istúc transire uxorem ad uxorem tuam.— | |
| Lys. Nunc tu mi amicus es in germanum modum. | 615 |
| qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum | |
| aut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim, | |
| cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae? | |
| attat, | |
| quid illúc clamoris, opsecro, in nostrast domo? | 620 |