III.iii
Lysidamvs Stultitia magna est, mea quidem sententia, 563
hominem amatorem ullum ad forum procedere,
in eum diem quoi quod amet in mundo siet; 565
sicut ego feci stultus: contrivi diem,
dum asto advocatus cuidam cognato meo;
quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo,
ne me nequiquam sibi hodie advocaverit.
nam meo quidem animo qui advocatos advocet 570
rogitare oportet prius et <per>contarier,
adsitne ei animus necne adsit, quem ádvocet:
si neget adesse, exanimatum amittat domum.
sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi,
metuo ne non sit surda atque haec audiverit. 575
Cleost. Audivi ecastor cum malo magno tuo.
Lys. Accedam propius. quid agis, mea festivitas?
Cleost. Te ecastor praestolabar. Lys. Iamne ornata res?
iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam,
quae te adiutaret? Cleost. Arcessivi, ut iusseras. 580
verum hic sodalis tuos, amicus optumus,
nescio quid se sufflavit uxori suae:
negavit posse, quoniam arcesso, mittere.
Lys. Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum.
Cleost. Non matronarum officiumst, sed meretricium, 585
viris alienis, mi vir, subblandirier.
i tu atque arcesse illam: égo intus quod factost opus
volo accurare, mi vir. Lys. Propera ergo. Cleost. Licet.
iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum;
miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.— 590