| III.ii | |
| Cleostrata Hoc erat ecastor quod me vir tanto opere orabat meus, | 531 |
| ut properarem arcessere hanc <huc> ad me vicinam meam, | |
| liberae aedes ut sibi essent, Casinam quo deducerent. | |
| nunc adeo nequaquam arcessam, <ne illis> ignavissumis | |
| liberi loci potestas sit, vetulis vervecibus. | 535 |
| sed eccum égreditur, senati columen, praesidium popli, | |
| meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum. | |
| non ecastor vilis emptu est, modio qui venit salis. | |
| Alcesimvs Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam, | |
| quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi. | 540 |
| sed eccam, opino arcessit. salve, Cleostrata. Cleost. Et tu, Alcesime. | |
| ubi tua uxor? Alc. Intus illa te, si se arcessas, manet; | |
| nam tuos vir me orávit, ut eam ístuc ad te adiutum mitterem. | |
| vin vocem? Cleost. Sine eam * nolo si occupata est. Alc. Otium est. | |
| Cleost. Nil moror, molesta ei esse nolo; post convenero. | 545 |
| Alc. Non ornatis istic apud vos nuptias? Cleost. Orno et paro. | |
| Alc. Non ergo opus est adiutrice? Cleost. Satis domist. ubi nuptiae | |
| fuerint, tum istam convenibo. nunc vale, atque istanc iube.— | |
| Alc. Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser, | |
| propter operam illius hirqui ímprobi, edéntuli, | 550 |
| qui hoc mihí contraxit; operam uxoris polliceor foras, | |
| quasi catillatum. flagitium hóminis, qui dixit mihi | |
| suam úxorem hanc arcessituram esse; éa se eam négat morarier. | |
| atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae. | |
| verum autem altrovorsum quóm eam mecum rationem puto, | 555 |
| si quid eius esset, esset mecum postulatio. | |
| ibo intro, ut subducam navim rusum in pulvinaria.— | |
| Cleost. Iám hic est lepide ludificatus. miseri ut festinant senes. | |
| nunc ego illúm nihili decrepitum meum virum veniat velim, | |
| ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum. | 560 |
| nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos. | |
| sed eccum incedit. at, quom aspicias tristem, frugi censeas. |