| V.ii | |
| Olympio Neque quó fugiam neque ubí lateam neque hoc dédecus quo modo célem | 875 |
| scio, tántum erus atque ego flágitio superávimus nuptiis nóstris, | |
| ita núnc pudeo atque ita núnc paveo atque ita inrídiculo sumus ámbo. | |
| sed ego ínsipiens nova núnc facio: pudet quém prius non puditum úmquamst. | |
| operám date, dum mea fácta itero: est operaé pretium auribus áccipere, | |
| ita rídicula auditu, íteratu ea súnt quae ego intus túrbavi. | 880 |
| ubi intro hánc novam nuptam déduxi, rectá via in conclave ábduxi. | |
| sed ténebrae ibi erant tamquam ín puteo; dum sénex abest 'decumbe' ínquam. | |
| cónloco fúlcio móllio blándior, | |
| út prior quám senex núp<tias pérpetrem>. | |
| tárdus esse ílico coépi, quoniam * | 885 |
| respecto identidem, ne senex * | |
| inlecebram stupri principio eam savium posco, | |
| réppulit míhi manum, néque enim dare sibi sávium me sivit. | |
| enim iám magis adproperó, magis iam libet ín Casinam inruere * | 889-890 |
| cupio íllam operam seni súrripere, forem óbdo, ne senex me ópprimeret. | 891 |
| Myrr. Ágedum, tuadi hunc. Cleos. Ópsecro, ubi túa nova núptast? | |
| Ol. Perii hércle ego, manifésta res. Cleos. Omnem órdine rem | 893-895 |
| fatéri ergo aequom est. quíd intus agitur? quíd agit Casina? | 896 |
| satin mórigera est? Ol. Pudet dícere. | |
| Cleos. Memora órdine, ut occéperas. | |
| Ol. Pudet hércle. Cleos. Age audacter * | 899-900 |
| <post>quám decubuisti, índe volo memoráre quid est factum * | 901 |
| Ol. * flagitium est. Cleos. Cavebunt qui audierint. faciant * | |
| Ol. * hoc magnus est. Cleos. Perdis. quin tu pergis? Ol. Vbi | |
| * us suptus porro * | 904-905 |
| Cleos. Quid? Ol. Babae. Cleos. Quid? Ol. Papae. | 906 |
| Cleos. * est? Ol. Oh, erat maximum. | |
| * <ferrum ne> haberet metui: id quaerere occepi * | |
| dum gladium quaero, * ne habeat, arripio capulum. | |
| séd cum cogitó, non habuit gládium, nam esset frígidus. | 910 |
| Cl. Éloquere. Ol. At pudét. Cl. Num radix fúit, Ol. Non fuít. CL. Num cucumis? | |
| Ol. Profecto hercle * non fuit quicquam holerum, | |
| nisí, quidquid erat, cálamitas profécto attigerat númquam. | |
| íta, quidquid erat, grande erat. | |
| Myrr. Quíd fit denique? edisserta. Ol. Vbi appello Casinam, †inquit | 915 |
| 'amábo, mea uxórcula, cur vírum tuom sic me spérnis? | |
| nimis tú quidem hercle immérito | |
| meó mi haec facís, quia mihí te expetívi.' | 918-920 |
| ílla haud verbum fácit et saepit véste id qui estis <múlieres>. | 921 |
| úbi illum saltum vídeo opsaeptum, rógo ut alteró sinat ire. | |
| volo, ut obvertam, cubitis im * | |
| ullum muttit e * | |
| surgo, ut in eam in * | 925 |
| atque illam in * | |
| Myrr. Perlepide narrat * | |
| Ol. Savium * | |
| itá quasi saetis lábra mihi compúngit barba, | |
| contínuo in genua ut ástiti, pectús mihi pedibus pércutit. | 930 |
| decído de lecto praécipes: subsílit, optundit ós mihi. | |
| indé foras tacitus prófugiens exeo hóc ornatu quó vides, | |
| ut sénex hoc eodem póculo, quo egó bibi, biberet. Cleos. Óptume est. | |
| séd ubi est palliolúm tuom? Ol. Hic íntus relíqui. | |
| Cleos. Quid núnc? satin lepide adita est vobís manus? Ol. Mérito. | 935 |
| séd concrepuerúnt fores. num illa mé nunc séquitur? |