V.iii
Lysidamvs Máxumo ego ardeo flágitio néc quid agam meis rébus scio, 937
néc meam ut uxorem áspiciam cóntra oculis, ita dísperii;
<óm>nia palam súnt probra,
ómnibus modis óccidi miser. 940
* ita mánufesto faucíbus teneor
* <nec> quibus modis purgem scio me meae uxori.
* <at>que expálliatus súm miser,
* <cla>ndestinae núptiae.
* censeo 945
* mihi optumum est.
* intro ad uxorem meam
súfferamque eí meum térgum ob iniúriam.
séd ecquis est quí homo munús velit fúngier
pró me? quid núnc agam néscio, nisi ut ímprobos 950
famulos imiter ac domo fugiam.
nam salus nulla est scapulis, si domum redeo.
* nugas istic dicere licet. vapulo hercle ego invitus tamen
etsi malum merui.
hac dabo protinam <me> et fugiam. Chal. Heus, sta ílico, amátor. 955
Lys. Óccidi, revocór: quasi non aúdiam, abíbo. 956-962