| II.iv | |
| qui illum di omnes deaeque perdant. Chalinvs Te uxor aiebat tua | 279 |
| me vocare. Lys. Ego énim vocari iussi. Chal. Eloquere quid velis. | 280 |
| Lys. Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui; | |
| stultitia est ei te esse tristem, cuius potestas plus potest. | |
| probum te et frugi hominem iam pridem esse arbitror. Chal. Intellego. | |
| quin, si ita arbitrare, emittis me manu? Lys. Quin id volo. | 284-285 |
| sed nihil est, me cupere factum, nisi tu factis adiuvas. | 286 |
| Chal. Quid velis modo id velim me scire. Lys. Ausculta, ego eloquar. | |
| Casinam ego uxorem promisi vilico nostro dare. | |
| Chal. At tua uxor filiusque promiserunt mihi. Lys. Scio. | |
| sed utrum nunc tu caelibem te ésse mavis liberum | 290 |
| an maritum servom aetatem degere et gnatos tuos? | |
| optio haec tua est: utram harum vis condicionem accipe. | |
| Chal. Liber si sim, meo periclo vivam; nunc vivo tuo. | |
| de Casina certum est concedere homini nato nemini. | |
| Lys. Intro abi atque actutum uxorem huc evoca ante aedis cito, | 295 |
| et sitellam huc tecum efferto cúm aqua, et sortis. Chal. Satis placet. | |
| Lys. Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero. | |
| nam si sic nihil impetrare potero, saltem sortiar. | |
| ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar. Chal. Attamen | |
| mi obtinget sors. Lys. Vt quidem pol pereas cruciatu malo. | 300 |
| Chal. Mi illa nubet, machinare quid lubet quo vis modo. | |
| Lys. Abin hinc ab oculis? Chal. Invitus me vides, vivam tamen.— | |
| Lys. Sumne ego miser homo? satin omnes <res> sunt advorsae mihi? | |
| iam metuo, ne Olympionem mea uxor exoraverit | |
| ne Casinam ducat: si id factum est, ecce me nullum senem; | 305 |
| si non impetravit, etiam specula in sortist mihi. | |
| si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam | |
| eumque incumbam. sed progreditur optume eccum Olympio. |