| II.iii | |
| Lysidamvs Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire, | 217 |
| nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis hodie | |
| habeat; cocos equidem nimis demiror, <tot> qui utuntur condimentis, | |
| eos eo condimento uno <non> utier, omnibus quod praestat. | 220 |
| nam úbi amor condiméntum inerit, cuivís placituram <escam> crédo; | |
| neque sálsum neque suave ésse potest quicquam, úbi amor non admíscetur: | |
| fel quód amarumst, id mél faciet, hominem éx tristi lepidum ét lenem. | |
| hanc égo de me coniécturam domi fácio magis quam ex aúditis; | |
| qui quóm amo Casinam, mágis niteo, mundítiis munditiam ántideo: | 225 |
| myropólas omnes sollicito, ubicúmque est lepidum unguéntum, unguor, | |
| ut illí placeam; et placeo, út videor. sed uxór me excruciat, quía vivit. | |
| tristem ástare aspició. blande haec mihi mála res appellánda est. | |
| uxór mea meaque amoénitas, quid tu agis? C. Abi atque abstine manum. | |
| Lys. Heiá, mea Iuno, nón decet esse té tam tristem tuó Iovi. | 230 |
| quo núnc abis? C. Mítte me. L. Mane. C. Non máneo. L. At pol ego té sequar. | |
| Cleost. Óbsecro, sanun est? Lys. Sánus quom téd amo. | |
| Cleost. Nólo ames. Lys. Nón potes ímpetrare. Cleost. Énecas. | |
| Lys. Véra dicás velim. Cleost. Crédo ego istúc tibi. | |
| Lys. Réspice, o mi lepos. Cleost. Nempe ita ut tú mihi es. | 235 |
| unde híc, amabo, unguénta olent? Lys. Oh périi, manufestó miser | |
| téneor. cessó caput pállio detérgere? | |
| út te bonus Mercúrius perdat, mýropola, quia haec míhi dedisti. | |
| Cleost. Ého tu nihili, cána culex, vix téneor quin quae décent te dicam, | |
| sénecta aetate únguentatus pér vias, ignáve, incedis? | 240 |
| Lys. Pól ego amico dédi cuidam operam, dum émit unguenta. Cl. Vt cito comméntust. | |
| écquid te pudet? Lys. Ómnia quae tu vís. Cleost. Vbi in lustrá iacuisti? | |
| Lys. Égone in lustra? Cleost. Scío plus quam tu me árbitrare. Lys. Quíd id est? quid scis? | |
| Cleost. Té sene omniúm † senem néminem esse ignáviorem. | |
| únde is, nihili? ubí fuisti? ubí lustratu's? úbi bibisti? | 245 |
| mádes mecastor: víde, palliolum ut rúgat. Lys. Di me et te ínfelicent, | |
| si égo in os méum hodie viní guttam índidi. Cleost. Immo age, út lubet, | |
| bíbe, es, disperde rem. Lys. Óhe, iam satis, uxór, comprime te, nímium tinnis, | 248-250 |
| relínque aliquantum orátionis, crás quod mecum lítiges. | 251 |
| séd quid ais? iam domuisti animum, potius ut quod vir velit | |
| fieri, id facias, quam adversere contra? Cleost. Qua de re? Lys. Rogas? | |
| super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico, | |
| servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo, | 255 |
| vestimentis, ubique educat pueros quos pariat † potius | |
| quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo, | |
| cui hominí hodie peculi nummus non est plumbeus. | |
| Cleost. Mirum ecastor, te senecta aétate officium tuom | |
| non meminisse. Lys. Quid iam? C. Quia, si facias recte aut commode, | 260 |
| me sinas curare ancillas, quae mea est curatio. | |
| Lys. Qui, malum, homini scutigerulo dáre lubet? Cleost. Quía enim filio | |
| nos oportet opitulari único. Lys. At quamquam unicust, | |
| nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater: | |
| illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere. | 265 |
| Cleost. Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris. Lys. Subolet, sentio. | |
| egone? Cleost. Tu. nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis? | |
| Lys. Vt enim frugi servo detur potius quam servo improbo. | |
| Cleost. Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa mea | |
| ut eam illi permittat? Lys. Quid si ego autem ab armigero impetro, | 270 |
| <ut> eam illi permittat? atque hóc credo impetrassere. | |
| Cleost. Convenit. vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras? | |
| tú eum orato, ego autem orabo vilicum. Lys. Sane volo. | |
| Cleost. Iam hic erit. nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.— | |
| Lys. Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere. | 275 |
| ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam | |
| mi advorsatur. subolet hoc iam uxori quod ego machinor: | |
| propter eam rem magis armigero dat operam de industria. |