II.ii
Myrrhina Sequimíni, comites, in próxumum me huc. heus vós, ecquis haec quae lóquor audit? 163-165
ego hic éro, vir si aut quispiám quaeret. 166
nam úbi domi sóla sum, sópor manus cálvitur.
iussín colum ferrí mihi? Cleost. Myrrhína, salve. 168-170
Myrr. Salvé mecastor. séd quid tu es tristís, amabo? 171
Cleost. Itá solent omnes quae súnt male nuptae: 172-175
domi ét foris aegre quód siet, satis sémper est. 176
nam ego íbam ad te. Myrr. Et pol ego ístuc ad te.
sed quíd est quod tuo nunc ánimo aegrest?
nam quód tibi est aégre, idem mi ést dividiae. 179-180
Cleost. Credo écastor, nam vícinam nemínem amo merito mágis quam te 181
nec † qua in plura sint mihi quae ego velim.
Myrr. Amó te, atque istúc expetó scire quíd sit. 183-185
Cleost. Péssumis mé modis déspicatúr domi. 186
Myrr. Hém, quid est? díc idem (nám pol hau sátis meo
córde accepí querellas tuas) ópsecro.
Cleost. Vír me habet péssumis déspicatám modis,
néc mihi iús meum óptinendi optio est. 190
Myrr. Míra sunt, véra si praédicas, nám viri
iús suom ad múlieres óptinere haúd queunt.
Cleost. Quín mihi ancíllulam ingrátiis póstulat,
quaé mea est, quaé meo edúcta sumptú siet,
vílico suo sé dare, 195
séd ipsus eam amat. Myrr. Obsecro
táce. Cleost. Nam hic nunc licet dícere:
nós sumus. Myrr. Ita est. unde éa tibi est?
nám peculí probam níl habere áddecet
clám virum, ét quae habet, pártum ei haud cómmode est, 200
quín viro aut súbtrahat aut stupro invénerit.
hóc viri cénseo esse ómne, quidquíd tuom est.
Cleost. Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris.
Myrr. Tace sís, stulta, et mi auscúlta. nolí sis tu illi advórsari, 204-205
sine amét, sine quod libet íd faciat, quandó tibi nil domi délicuom est. 206
Cleost. Satin sána es? nam tu quidem ádvorsus tuam istaéc rem loquere. Myrr. Insípiens, 207-210
sempér tu huic verbo vítato abs tuo víro. C. Cui verbo? M. Ei fóras, mulier. 211
Cleost. St, táce, M. Quid est? C. Ém. M. Quis est, quém vides? C. Vir
eccum ít; intro ábi, adpropera, áge amabó. Myrr. Impetrás, abeo.
Cleost. Mox mágis cum otium mi et tibi érit, igitur 214-215
tecúm loquar. nunc vale. Myrr. Váleas.— 216