II.viii
Olympio Sine modo rus veniat: ego remittam ad te virum 437
cum furca in urbem tamquam carbonarium.
Lysidamvs Ita fieri oportet. Ol. Factum et curatum dabo.
Lys. Volui Chalinum, si domi esset, mittere 440
tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper
inimico nostro miseriam hanc adiungerem.
Chal. Recessim cedam ad parietem, imitabor nepam;
captandust horum clanculum sermo mihi.
nam illorum me alter cruciat, alter macerat. 445
at candidatus cedit hic mastigia,
stimulorum loculi. protollo mortem mihi;
certum est, hunc Acheruntem praemittam prius.
Ol. Vt tibi ego inventus sum obsequens. quod maxime
cupiebas, eius copiam feci tibi. 450
erit hodie tecum quod amas clam uxorem. Lys. Tace.
ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra
ob istánc rem quin te deosculer, voluptas mea.
Chal. Quid, deosculere? quae res? quae voluptas tua?
ecfodere hercle hic volt, credo, vesicam vilico.† 455
Ol. Ecquid amas nunc me? Lys. Immo edepol me quam te minus.
licetne amplecti te? Chal. Quid, amplecti? Ol. Licet.
Lys. Vt, quia te tango, mel mihi videor lingere.
Ol. Vltro te, amator, apage te a dorso meo.
Chal. Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit vilicum: 460
eidem me pridem, cum ei advorsum veneram,
facere atriensem voluerat sub ianua.
Ol. Vt tibi morigerus hodie, ut voluptati fui.
Lys. Vt tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi.
Chal. Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes: 465
solet hic barbatos sane sectari senex.
Lys. Vt ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi
bona multa faciam <clam> meam uxorem. Chal. Attatae,
nunc pol ego demum in rectam redii semitam.
hic ipsus Casinam deperit. habeo viros. 470
Lys. Iam hercle amplexari, iam osculari gestio.
Ol. Sine prius deduci. quid, malum, properas? Lys. Amo.
Ol. At non opinor fieri hoc posse hodie. Lys. Potest,
siquidém cras censes te posse emitti manu.
Chal. Enim véro huc aures magis sunt adhibendae mihi: 475
iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.
Lys. Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi
locus est paratus: ei ego amorem omnem meum
concredui; is mihi se locum dixit dare.
Ol. Quid eius uxor? ubi erit? Lys. Lepide repperi. 480
mea uxór vocabit huc eam ad se in nuptias,
ut hic sit secum, se adiuvet, secum cubet;
ego iussi, et dixit se facturam uxor mea.
illa hic cubabit, vir aberit faxo domo;
tu rus uxorem duces: id rus hic erit 485
tantisper dum égo cum Casina faciam nuptias.
hinc tu ante lucem rus cras duces postea.
satin docte? Ol. Astute. Chal. Age modo, fabricamini,
malo hercle vestro tam vorsuti vivitis.
Lys. Scin quid nunc facias? Ol. Loquere. Lys. Tene marsuppium, 490
abi atque obsona, propera, sed lepide volo,
molliculas escas, út ipsa mollicula est. Ol. Licet.
Lys. Emito sepiolas, lepadas, lolligunculas,
hordeías. Chal. Immo triticeías, si sapis.
Lys. Soleas. Chal. Qui quaeso potius quam sculponeas, 495
quibus báttuatur tíbi os, senex nequissime?
Ol. Vin lingulacas? Lys. Quid opust, quando uxor domi est?
ea lingulaca est nobis, nam numquam tacet.
Ol. In re praesenti ex copia piscaria
consulere quid emam potero. Lys. Aéquom oras, abi. 500
argento parci nolo, obsonato ampliter.
nam mihi vicino hoc etiam convento est opus,
ut quod mandavi curet. Ol. Iamne abeo? Lys. Volo.—
Chal. Tribus nón conduci possum libertatibus,
quin ego illis hodie comparem magnum malum 505
quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam.
manifesto teneo in noxia inimicos meos.
sed si nunc facere volt era officium suom,
nostra omnis lis est. pulchre praevortar viros.
nostro omine it dies; iam victi vicimus. 510
ibo intro, ut id quod alius condivit cocus,
ego nunc vicissim ut alio pacto condiam,
quo id quoi paratum est ut paratum ne siet
sitque ei paratum quod paratum non erat.—