| II.viii | |
| Olympio Sine modo rus veniat: ego remittam ad te virum | 437 |
| cum furca in urbem tamquam carbonarium. | |
| Lysidamvs Ita fieri oportet. Ol. Factum et curatum dabo. | |
| Lys. Volui Chalinum, si domi esset, mittere | 440 |
| tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper | |
| inimico nostro miseriam hanc adiungerem. | |
| Chal. Recessim cedam ad parietem, imitabor nepam; | |
| captandust horum clanculum sermo mihi. | |
| nam illorum me alter cruciat, alter macerat. | 445 |
| at candidatus cedit hic mastigia, | |
| stimulorum loculi. protollo mortem mihi; | |
| certum est, hunc Acheruntem praemittam prius. | |
| Ol. Vt tibi ego inventus sum obsequens. quod maxime | |
| cupiebas, eius copiam feci tibi. | 450 |
| erit hodie tecum quod amas clam uxorem. Lys. Tace. | |
| ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra | |
| ob istánc rem quin te deosculer, voluptas mea. | |
| Chal. Quid, deosculere? quae res? quae voluptas tua? | |
| ecfodere hercle hic volt, credo, vesicam vilico.† | 455 |
| Ol. Ecquid amas nunc me? Lys. Immo edepol me quam te minus. | |
| licetne amplecti te? Chal. Quid, amplecti? Ol. Licet. | |
| Lys. Vt, quia te tango, mel mihi videor lingere. | |
| Ol. Vltro te, amator, apage te a dorso meo. | |
| Chal. Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit vilicum: | 460 |
| eidem me pridem, cum ei advorsum veneram, | |
| facere atriensem voluerat sub ianua. | |
| Ol. Vt tibi morigerus hodie, ut voluptati fui. | |
| Lys. Vt tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi. | |
| Chal. Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes: | 465 |
| solet hic barbatos sane sectari senex. | |
| Lys. Vt ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi | |
| bona multa faciam <clam> meam uxorem. Chal. Attatae, | |
| nunc pol ego demum in rectam redii semitam. | |
| hic ipsus Casinam deperit. habeo viros. | 470 |
| Lys. Iam hercle amplexari, iam osculari gestio. | |
| Ol. Sine prius deduci. quid, malum, properas? Lys. Amo. | |
| Ol. At non opinor fieri hoc posse hodie. Lys. Potest, | |
| siquidém cras censes te posse emitti manu. | |
| Chal. Enim véro huc aures magis sunt adhibendae mihi: | 475 |
| iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos. | |
| Lys. Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi | |
| locus est paratus: ei ego amorem omnem meum | |
| concredui; is mihi se locum dixit dare. | |
| Ol. Quid eius uxor? ubi erit? Lys. Lepide repperi. | 480 |
| mea uxór vocabit huc eam ad se in nuptias, | |
| ut hic sit secum, se adiuvet, secum cubet; | |
| ego iussi, et dixit se facturam uxor mea. | |
| illa hic cubabit, vir aberit faxo domo; | |
| tu rus uxorem duces: id rus hic erit | 485 |
| tantisper dum égo cum Casina faciam nuptias. | |
| hinc tu ante lucem rus cras duces postea. | |
| satin docte? Ol. Astute. Chal. Age modo, fabricamini, | |
| malo hercle vestro tam vorsuti vivitis. | |
| Lys. Scin quid nunc facias? Ol. Loquere. Lys. Tene marsuppium, | 490 |
| abi atque obsona, propera, sed lepide volo, | |
| molliculas escas, út ipsa mollicula est. Ol. Licet. | |
| Lys. Emito sepiolas, lepadas, lolligunculas, | |
| hordeías. Chal. Immo triticeías, si sapis. | |
| Lys. Soleas. Chal. Qui quaeso potius quam sculponeas, | 495 |
| quibus báttuatur tíbi os, senex nequissime? | |
| Ol. Vin lingulacas? Lys. Quid opust, quando uxor domi est? | |
| ea lingulaca est nobis, nam numquam tacet. | |
| Ol. In re praesenti ex copia piscaria | |
| consulere quid emam potero. Lys. Aéquom oras, abi. | 500 |
| argento parci nolo, obsonato ampliter. | |
| nam mihi vicino hoc etiam convento est opus, | |
| ut quod mandavi curet. Ol. Iamne abeo? Lys. Volo.— | |
| Chal. Tribus nón conduci possum libertatibus, | |
| quin ego illis hodie comparem magnum malum | 505 |
| quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam. | |
| manifesto teneo in noxia inimicos meos. | |
| sed si nunc facere volt era officium suom, | |
| nostra omnis lis est. pulchre praevortar viros. | |
| nostro omine it dies; iam victi vicimus. | 510 |
| ibo intro, ut id quod alius condivit cocus, | |
| ego nunc vicissim ut alio pacto condiam, | |
| quo id quoi paratum est ut paratum ne siet | |
| sitque ei paratum quod paratum non erat.— |