| I.ii | |
| Lena. Idem míhi magnae quod parti est vitium mulierum | 120 |
| quae hunc quaestum facimus: quae ubi saburratae sumus, | |
| largiloquae extemplo sumus, plus loquimur quam sat est. | |
| nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam | |
| puellám proiectam ex angiportu sustuli. | |
| [adulescens quidam hic est adprime nobilis | 125 |
| quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia | |
| quiaque adeo me complevi flore Liberi, | |
| magis líbera uti lingua conlibitum est mihi, | |
| tacere nequeo misera quod tacito usus est. | |
| Sicyone, summo genere; ei vivit pater. | 130 |
| is amore misere hanc deperit mulierculam, | |
| quae hinc modo flens abiit. contra amore eum haec deperit.] | |
| eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi, | |
| quae saepe mecum mentionem fecerat, | |
| puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi, | 135 |
| recens natum, eapse quod sibi supponeret. | |
| ubi mihi potestas primum evenit, ilico | |
| feci eius ei quod me oravit copiam. | |
| postquam eam puellam á me accepit, ilico | |
| eandem puellam peperit quam a me acceperat, | 140 |
| sine obstetricis opera et sine doloribus, | |
| item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi. | |
| nam amatorem aibat esse peregrinum sibi | |
| suppositionemque eius facere gratia. | |
| id duae nos solae scimus: ego quae illi dedi | 145 |
| et illa quae a me accepit, praeter vos quidem. | |
| haec sic res gesta est. si quid usus venerit, | |
| meminisse ego hanc rem vos volo. ego abeo domum.— |