| I.iii | |
| Avxilivm Vtrumque haec, et multiloqua et multibiba, est anus. | 149 |
| satin víx reliquit deo quod loqueretur loci, | 150 |
| itá properavit de puellae proloqui | |
| suppositione. quod si tacuisset, tamen | |
| ego eram dicturus, deus, qui poteram planius. | |
| nam mihi Auxilio est nomen. nunc operam date, | |
| ut ego argumentum hoc vobis plane perputem. | 155 |
| fuere Sicyoni iam diu Dionysia. | |
| mercator venit huc ad ludos Lemnius, | |
| isque hic compressit virginem, adulescentulus, | |
| <vi>, vinulentus multa nocte in via. | |
| is ubi malam rem scit se meruisse, ilico | 160 |
| pedibus perfugium peperit, in Lemnum aufugit, | |
| ubi habitabat tum. ílla quam compresserat | |
| decumo post mense exacto hic peperit filiam. | |
| quoniam reum eius facti nescit qui siet, | |
| paternum servom sui participat consili, | 165 |
| dat eam puellam ei servo exponendam ad necem. | |
| is eam proiecit. haec puellam sustulit. | |
| ille clam óbservavit servos <qui eam proiecerat> | |
| quo aut quas in aedis haec puellam deferat. | |
| ut eampse vos audistis confiterier, | 170 |
| dat eam puellam meretrici Melaenidi, | |
| eaque educavit eam sibi pro filia | |
| bene ac pudice. tum illic autem Lemnius | |
| propinquam uxorem duxit, cognatam suam. | |
| ea diem suom obiit, facta morigera est viro. | 175 |
| post<quam> ille uxori iusta fecit, ilico | |
| huc commigravit; duxit uxorem hic sibi | |
| eandem quam olim virginem hic compresserat, | |
| et eam cognoscit esse, quam compresserat; | |
| illa illi dicit, eius se ex iniuria | 180 |
| peperisse gnatam átque eam se servo ilico | |
| dedisse exponendam. ille extemplo servolum | |
| iubet illum eundem persequi, si qua queat | |
| reperire quae sustulerit. ei rei nunc suam | |
| operam usque assiduo servos dat, si possiet | 185 |
| meretricem illam invenire, quam olim tollere, | |
| cum ipse exponebat, ex insidiis viderat. | |
| nunc quod relicuom restat volo persolvere, | |
| ut expungatur nomen, ne quid debeam. | |
| adulescens hic est Sicyoni, ei vivit pater; | 190 |
| is amore proiecticiam illam deperit | |
| quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam, | |
| et illa hunc contra, qui est amor suavissimus. | |
| ut sunt humana, nihil est perpetuom datum. | |
| pater adulescenti dare volt uxorem; hoc ubi | 195 |
| mater rescivit, iussit accersi eam domum. | |
| haec sic res gesta est. bene valete et vincite | |
| virtute vera, quod fecistis antidhac; | |
| servate vostros socios, veteres et novos, | |
| augete auxilia vostra iustis legibus, | 200 |
| perdite perduelles, parite laudem et lauream, | |
| ut vobis victi Poeni poenas sufferant.— |