| II.i | |
| Alcesimarchvs Credo égo Amorem primum ápud homines carníficinam comméntum. | 203 |
| hanc égo de me coniécturam domi fácio, ni foris quaéram, | |
| qui omnés homines supero [atque] ántideo cruciábilitatibus ánimi. | 205 |
| iactór [crucior] agitor stimulór, versor | |
| in amóris rota, miser éxanimor, | |
| feror dífferor distrahor díripior, | |
| ita núbilam mentem animi hábeo. | 209-210 |
| ubi sum, íbi non sum, úbi non sum, íbist animus, | 211 |
| ita mi ómnia sunt ingénia; | |
| quod lúbet, non lubet iam id cóntinuo, | |
| ita me Amor lassum animi lúdificat, | 214-215 |
| fugat, ágit, appetit, raptát, retinet, | 216 |
| lactát, largitur: quód dat non dat; déludit: | |
| modo quód suasit, <id> díssuadet, | |
| quod díssuasit, id osténtat. | 219-220 |
| maritúmis moribus mecum experitur | 221 |
| ita méum frangit amantem ánimum; | |
| neque, nísi quia miser non eó pessum, | |
| mihi úlla abest perdito pérmities. | |
| ita páter apud villam détinuit | 225 |
| me hos diés sex ruri cóntinuos, | |
| neque lícitum interea est méam amicam visére * | |
| estne hóc miserum memorátu? | |
| * * * | |
| nudiussextus | 230 |
| (Alc.) Pótine tu homo facinus facere strenuom? (Servvs) Aliorum affatim est | |
| qui faciant. sane ego me nolo fortem perhiberi virum. | |
| * * * | 232a |
| Servvs Séd quid istuc? Alc. Mala multa dici mihi volo. Serv. Qua gratia? | 233 |
| Alc. Quia vivo. Serv. Facile id quidem edepol possum, si tu vis. Alc. Volo. | |
| Serv. At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo. | 235 |
| Alc. Numquam edepol faciam. Serv. Fidem da. Alc. Do, non facturum esse me. | |
| sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies, | |
| sum nihili. Serv. Nihili hercle vero es. Alc. * perdite, | |
| quae me amaret contra. Serv. Dignus hercle es infortunio. | |
| Alc. Ei me <tot tam> acerba facere in corde. Serv. Frugi nunquam eris. | 240 |
| Alc. Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem, | |
| Serv. Neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene. | |
| Alc. Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio, | |
| Serv. Compedes te capere oportet neque eas unquam ponere. | |
| Alc. Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita, | 245 |
| Serv. Hercle te verberibus multum caedi oportere arbitror. | |
| Alc. Quae mellillam me vocare et suavium solitast suom. | |
| Serv. Ob istuc unum verbum dignu's, deciens qui furcam feras. | |
| Alc. Egomet laetor. sed quid auctor nunc mihi es? Serv. Dicam tibi: | |
| Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat. | 250 |
| Alc. Quian * | |
| Serv. Quid tu ergo * te manuleo | |
| * * * | |
| (Alc.) Quid si amo? * (T.) * est amor | 273 |
| * atque illam quam <te> amare intellego | |
| * si conclusos vos <me> habere in carcere | 275 |
| * amoris noctesque et dies | |
| ni emórtuos * | |
| mihi nunquam quisquam * | |
| (T.) Immo maxumus. | |
| nam quí amant stulte atque inmodeste atque inprobe | 280 |
| * ne ament. | |
| * * * | |
| (Alc.) * ubi tu es? Serv. Ecce me. | |
| Alc. I, adfer mihi arma ét loricam adducito. | |
| Serv. Loricam adducam? | 285 |
| Alc. I, curre, equom adfer. Serv. Hercle hic insanit miser. | |
| Alc. Abi atque hastatos multos, multos velites, | |
| multos cum multis—nil moror precario. | |
| ubi sunt quae iussi? Serv. Sanus hic non est satis. | |
| T. Ab anu esse credo nocitum, cum illaec sic facit. | 290 |
| Serv. Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias, | |
| qui equom me adferre iúbes, loricam adducere, | |
| multos hastatos, post id multos velites, | |
| multos cum multis? haec tu pervorsario | |
| mihi fabulatu's. Alc. Dixin égo istaec, obsecro? | 295 |
| Serv. Modó quidem hercle haec dixisti. Alc. Non praesens quidem. | |
| Serv. Praestigiator, siquidem hic non es atque ades. | |
| T. Video ego te Amoris valde tactum toxico, | |
| adulescens; eo te magis volo monitum. Alc. Mone. | |
| T. Cave sís cum Amore tu unquam bellum sumpseris. | 300 |
| Alc. Quid faciam? T. Ad matrem eius devenias domum, | |
| expurges, iures, ores blande per precem | |
| eamque exores ne tibi suscenseat. | |
| Alc. Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim. | |
| * * * | 304a |
| Non. p. 72M | |
| Senex prohibét divitiis máximis, dóte áltili atque opíma. | 305 |
| * * * | 305a |
| muliérculam exornatulam. * quidem hercle scita. | 306 |
| quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor, | |
| adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli. | |
| Gymnasivm Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum; | |
| nam sola nulla invitior solet esse. Sen. Me vocato, | 310 |
| ne sola sis: ego tecum <ero, volo> ego agere, ut tú agas aliquid. | |
| Gymn. Nimis lépide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus. | |
| Sen. Vt quo<m Ven>us adgreditur, <place>t; lepidumst amare semper. | |
| Gymn. Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit. | |
| Sen. Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur. | 315 |
| sed cum dicta huius intérpretor, haec herclest, ut ego opinor, | |
| meum quaé corrumpit filium. suspiciost eam esse, | |
| utpote quam nunquam viderim; de opinione credo. | |
| nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat: | |
| hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit. | 320 |
| quid si adeam atque appellem. mali damnique inlecebra, salve. | |
| Gymn. * vapulabis. | |
| Sen. * volo apud te. | |
| * * * | |
| Gymn. Intro abeo, | 330 |
| nam méretricem astare in via solam prostibuli sanest. | |
| * * * | |
| Gymn. quid vis. | 362 |
| Sen. Volo éx te scire quidquid est * | |
| quid ego usquam male feci tibi <aut meu>s quisquam, id edisserta, | |
| quam ob rem me meumque filium quom <matr>e remque nostram | 365 |
| habes pérditui et praedatui? Gymn. Miser errat, ut ego dixi. | |
| lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio videtur. | |
| potin operam inique equidem malam <ut ne> des innocenti? | |
| Sen. Sed <obsecro> te, nullusnest tibi amator alius quisquam, | |
| nisi meus modo unus filius? Gymn. Quem quidem ego amem, alius nemo est. | 370 |
| Sen. At ego * Gymn. Nil moror: damno sunt tui mihi similes. | |
| Sen. Quid * (Gymn.) isne est id arbitratus? | |
| * * * | 372a |
| Prisc. GL 2.111K | |
| (Gym.) datores | 373 |
| negotioli bellissimi senices soletis esse. | |
| * * * | 373a |
| Prisc. GL 2.388K | |
| Lena. Me respondere postulas? iniurium est. | 374 |
| stipulari semper me ultro oportet a viris, | 375 |
| eum quaestum facio, nil viris promittere. | |
| * * * | 376a |
| Prisc. GL 2.107K | |
| siquidem ímperes pro copia, pro recula | 377 |
| * * * | 377a |
| Festus 372M | |
| Lena. Quin is, si itura es? nimium is vegrandi gradu. | 378 |
| Gymn. Pol ad cubituram, mater, magis sum exercita | |
| fere quam ad cursuram. eo sum tardiuscula. | 380 |
| meminere officium suom. | |
| ita mustulentus ventus nares attigit. | |
| capillo scisso atque excissatis auribus | |
| quae quasi carnificis angiporta purigans | |
| * * * | 404 |
| non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae, | 405 |
| febriculosae, miserae amicae, ósseae, | |
| diobolares, schoeniculae, miraculae, | |
| cum extritis talis, cum todillis crusculis | |
| * * * | |
| Sel. Molestus es. | 449 |
| Alc. Meae issula sua <aede>s egent. ad me <sine ducam>. Sel. Aufer manum. | 450 |
| Alc. Germana mea sororcula. Sel. Repudio te fraterculum. | |
| Alc. Tum tu igitur, mea matercula. Mel. Repudio te † fraterculum. | |
| Alc. Opsecro te Sel. Valeas. Alc. Vt sinas Sel. Nil moror. Alc. Expurigare me. | |
| Sel. * Alc. Sine dicám. Mel. Satis sapit mihi tuis periuriis. | |
| * at nunc non potest. Alc. Supplicium polliceri volo. | 455 |
| Sel. At mi aps te accipere non libet. Alc. Em omnia | |
| patior iure infelix. Sel. Volup est neque tis misereri decet. | |
| quamquam hominem * | |
| verba dare * | |
| non illa * qui frangant foedera | 460 |
| * eos * | |
| (Sel.) dabis.— | |
| Alc. At egó nec do néque te amíttam hodie, nisi quaé volo tecúm loqui | |
| das mihi operam. | |
| Mel. Pótin ut mihi molestus ne sis? Alc. Quin id est nomen mihi, | 465 |
| omnes mortales vocant molestum. * | |
| * obsecro. Mel. At frustra obsecras. | |
| * * * | |
| quia sine omni * Alc. Dabo | |
| ius iurandum. * | 470 |
| Mel. At ego nunc <ab> illo mihi <caveo> iure iurando tuo; | |
| similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium. | |
| Alc. Nescia * | |
| * (Mel.) nugas agis. | |
| * * * | 475 |
| Alc. Supplicium dabo * | 477 |
| quo modo ego * | |
| * (Mel.) quia es nactus novam, | |
| quae * quaedam quasi tu nescias. | 480 |
| * Alc. Di deaeque illam perdant † pariter. | |
| * umquam, si hoc fallo. Mel. Nil moror | |
| * falsum fallis, eo te * ignorat fides. | |
| postremo, si mihi dedisses verba, deis numquam dares. | |
| Alc. Quin equidem illam ducam uxorem. Mel. Ducas, si * | 485 |
| nunc hoc si tibi commodumst, quae * | |
| Alc. Instruxi illi aurum atque vestem. (Mel.) * | |
| siquidem amabas, * illi instrui. | |
| sed sino. iam hoc mihi responde quod <ego> te rogavero: | |
| instruxisti * | 490 |
| tibi ita ut voluisti * (Alc.) quod volo. | |
| Mel. Eo facetu's quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia. | |
| habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumus | |
| neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen | |
| hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet: | 495 |
| tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia. | |
| Alc. Di me perdant—Mel. Quodcumque optes, tibi velim contingere. | |
| Alc. Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater. | |
| Mel. Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam. | |
| Alc. Patierin me periurare? Mel. Pol te aliquanto facilius, | 500 |
| quam me meamque rem perire et ludificari filiam. | |
| alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi: | |
| hic apud nós iam, Alcesimarche, confregisti tesseram. | |
| Alc. Face semel periclum. Mel. Feci saepe, quod factum queror. | |
| Alc. Redde mi illam. Mel. Inter novam rem verbum usurpabo vetus: | 505 |
| quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo. | |
| Alc. Non remissura es mihi illam? Mel. Pro me responsas tibi. | |
| Alc. Non remittes? Mel. Scis iam dudum omnem meam sententiam. | |
| Alc. Satin istuc tibi in corde certumst? Mel. Quin ego commentor quidem. | |
| Alc. Non edepol <ego> istaec tua dicta nunc in auris recipio. | 510 |
| Mel. Non? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut quid agas scias. | |
| Alc. At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi, | |
| itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia | |
| itaque me Saturnus eius patruos—Mel. Ecastor pater. | |
| Alc. Itaque me Ops opulenta illius avia—Mel. Immo mater quidem. | 515 |
| Alc. Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter— | |
| tu me delenis, propter te haec pecco. Mel. Perge dicere. | |
| Alc. Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pérgis eloqui? | |
| Mel. Non remittam. definitumst. Alc. Enim vero ita me Iuppiter | |
| itaque me Iuno itaque Ianus ita—quid dicam nescio. | 520 |
| iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam. | |
| di me omnes, magni minuti, ét etiam patellarii | |
| faxint, ne ego <dem vivae> vivos savium Selenio, | |
| nisi ego teque tuamque † filiam meque hodie obtruncavero, | |
| poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero, | 525 |
| et equidem hercle nisi pedatu tertio † omnis efflixero, | |
| nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale.— | |
| Mel. Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redierit | |
| illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit, | |
| illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum. | 530 |
| sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust. | |
| postremo, quando aequa lege pauperi cum divite | |
| non licet, perdam operam potius quam carebo filia. | |
| sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom? | |
| et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu. | 535 |