| II.ii | |
| Lampadio Anum sectatus sum clamore per vias, | 536 |
| miserrumam habui. ut illaec hodie quot modis | |
| moderatrix <linguae> fuit atque immemorabilis. | |
| quot illí blanditias, quid illi promisi boni, | |
| quot admoenivi fabricas, quot fallacias | 540 |
| in quaestione. vix exculpsi ut diceret, | |
| quia ei promisi dolium vini dare. |