| II.iii | |
| Phanostrata Audire vocem visa sum ante aedis modo | 543 |
| mei Lampadisci servi. Lamp. Non surda es, era: | |
| recte audivisti. Phan. Quid agis hic? Lamp. Quod gaudeas. | 545 |
| Phan. Quid id est? Lamp. Hinc ex hisce aedibus paulo prius | |
| vidi exeuntem mulierem. Phan. Illam quae meam | |
| gnatam sustulerat? Lamp. Rem tenes. Phan. Quid postea? | |
| Lamp. Dico éi, quo pacto eam ab hippodromo viderim | |
| erilem nostram filiam sustollere. | 550 |
| extimuit tum illa. Mel. Iam horret corpus, cor salit. | |
| nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam | |
| puellam eamque me mihi supponere. | |
| Phan. Age perge, quaeso. ánimus audire expetit | |
| ut gesta res sit. Mel. Vtinam audire non queas. | 555 |
| * * * | 555a |
| Lamp. Pergo illa<m onerare> dictis: 'illaec ted anus | 556 |
| fortu<nis ex secundis ad mi>seras vocat. | |
| nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas. | |
| ego te reduco et revoco ad <summas> ditias, | |
| ubi tu locere in luculentam familiam, | 560 |
| unde tíbi talenta magna viginti pater | |
| det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo | |
| tute tibi indigne dotem quaeras corpore. | |
| Phan. An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit? | |
| Lamp. Immo [meretrix] fuit; sed ut sit dé ea re, eloquar. | 565 |
| iam perducebam illam ad me suadela mea: | |
| anus éi amplexa est genua, plorans, obsecrans, | |
| ne deserat se: eam suam esse filiam, | |
| seque eam peperisse sancte adiurabat mihi. | |
| 'istanc quam quaeris' inquit 'ego amicae meae | 570 |
| dedi, quae éducaret eam pro filiola sua; | |
| et vivit' inquit. 'ubi ea est?' inquam extempulo. | |
| Phan. Servate di med obsecro. Mel. At me perditis. | |
| Phan. Quoi illam dedisset exquisisse oportuit. | |
| Lamp. Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi. | 575 |
| Mel. Meum elocutust nomen, interii <oppido>. | |
| Lamp. Vbi elocuta est, ego continuo [anum] interrogo; | |
| 'ubi habitat?' inquam 'duc ac demonstra mihi.' | |
| 'avecta est' inquit 'peregre hinc habitatum.' Mel. Obsipat | |
| aculam. Lamp. 'Quo avecta est, eo sequemur. sicine | 580 |
| agis núgas? periisti hercle, ni * * | |
| * * <non> hoc longe destiti | |
| instare, usque adeo donec se adiurat anus | |
| iam mihi monstrare. Phan. Át non missam oportuit. | |
| Lamp. Servatur. sed illaec se quandam aibat mulierem | 585 |
| suam bene volentem convenire etiam prius, | |
| commune quacum id esset sibi negotium. | |
| et scio venturam. Mel. Me indicabit, et suas | |
| ad meas miserias † alias faciem consciam. | 589-590 |
| Phan. Quid nunc vis facere me? Lamp. Intro abi atque animo bono es. | 591 |
| vir tuos si veniet, iube domi opperirier, | |
| ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim. | |
| ego ad ánum recurro rursum. Phan. Lampadio, obsecro, | |
| cura. Lamp. Perfectum ego hoc dabo negotium. | 595 |
| Phan. Deos téque spero.—Lamp. Eosdem ego, uti abeas domum. | |
| Mel. Adulescens, asta atque audi. Lamp. Men, mulier, vocas? | |
| Mel. Te. Lamp. Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter. | |
| Mel. Quis istic habitat? Lamp. Demipho dominus meus. | |
| Mel. Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam | 600 |
| suam despondit in divitias maxumas? | |
| Lamp. Is ipsust. Mel. Eho tu, quam vos igitur filiam | |
| nunc quaeritatis alteram? Lamp. Ego dicam tibi: | |
| non ex uxore natam uxoris filiam. | |
| Mel. Quid istuc est verbi? Lamp. Ex priore muliere | 605 |
| nata, inquam, meo ero est filia. Mel. Certe modo | |
| huius, quaé locuta est, quaerere aibas filiam. | |
| Lamp. Huius ergo quaero. Mel. Quo modo igitur, obsecro, | |
| haec est prior, quae nupta nunc est? Lamp. Conteris | |
| tu tua me oratione, mulier, quisquis es. | 610 |
| medioxumam quam duxit uxorem, ex ea | |
| nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur. | |
| ea uxór diem obiit. iam scis? Mel. Teneo istuc satis. | |
| sed ego illud quaero confragosum, quo modo | |
| prior pósterior sit et posterior sit prior? | 615 |
| Lamp. Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum, | |
| prius grávida facta est priusque peperit filiam; | |
| eam póstquam peperit, iussit parvam proici: | |
| ego eam proieci, ália mulier sustulit, | |
| ego inspectavi. érus hanc duxit postibi. | 620 |
| eam núnc puellam filiam eius quaerimus. | |
| quid nunc supina susum in caelum conspicis? | |
| Mel. Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror. | |
| nunc intellexi. Lamp. Dis hercle habeo gratiam, | |
| nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.— | 625 |
| Mel. Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis, | |
| quamquam esse nolo. rem palam esse intellego: | |
| nunc egomet potius hanc inibo gratiam | |
| ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum, | |
| atque ad parentes redducam Selenium.— | 630 |