| III.i | |
| Melaenis Rem élocuta sum tibi omnem; sequere hac me, Selenium, | 631 |
| ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea. | |
| quamquam invita te carebo, ánimum ego inducam tamen | |
| ut illud quem <ad modum> tuam in rem bene conducat consulam. | |
| nam hic crepundia insunt, quibuscum te illa olim ad me detulit, | 635 |
| quae mihí dedit, parentes te ut cognoscant facilius. | |
| accipe hanc cistellam, Halisca. ágedum pulta illas fores. | |
| dic me orare ut aliquis intus prodeat propere ocius. | |
| Alcesimarchvs Recipe me ad te, Mors, amicum et benevolum. Selenivm Mater mea, | 639-640 |
| periimus miseraé. Alc. Vtrum hac me feriam an ab laeva latus? | 641 |
| Mel. Quid tibi est? Sel. Alcesimarchum non vides? ferrum tenet. | |
| Alc. Ecquid agis? remorare. lumen linque. Sel. Amabo, accurrite, | |
| ne se interemat. Alc. O Salute méa salus salubrior, | |
| tu nunc, si ego volo seu nolo, sola me ut vivam facis. | 645 |
| Mel. Haud voluisti istuc severum facere. Alc. Nil mecum tibi, | |
| mortuos tibi sum: hanc ut habeo certum est non amittere; | |
| nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare. | |
| ubi estis, servi? occludite aedis pessulis, repagulis | |
| ilico: hanc ego tetulero intra limen.—Mel. Abiit, abstulit | 650 |
| mulierem. ibo, persequar iam illum intro, ut haec ex me sciat | |
| éadem, si possum tranquillum facere ex irato mihi. |