I.ii
Leaena Flós veteris vini meis náribus obiectust, 96
éius amor cupidam me huc prólicit per tenebras.
ubi ubi ést, prope me est. euáx, habeo.
salve, ánime mi, Líberi lepos.
ut véteris vetus tui cúpida sum. 100
nam ómnium unguéntum odor praé tuo naútea est,
tú mihi stácta, tu cínnamum, tú rosa,
tú crocinum et casia es, tu télinum,
nam ubi tú profusu's, íbi ego me pérvelim sepultam.
séd quom adhuc náso odos óbsecutúst meo, 105
da vicissim meo gutturi gaudium.
nil ago tecum: ubi est ipsus? ipsum expeto
tangere, invergere in me liquores tuos,
sine, ductim. sed hac abiit, hac persequar.
Phaed. Sitit haéc anus. Pal. Quantillúm sitit? Phaed. Modica ést, capit quadrántal. 110
Pal. Pol ut praédicas, vindémia [haec] huic ánui non sat est sóli.
canem esse hánc quidem magis pár fuit: sagax násum habet. Leaena Amábo,
cúia vox sonát procul? 112a
Phaed. Cénseo hanc áppellandam anum. 113
adíbo. redi ét respice ád me, Leaéna.
Leaena Imperatór quis est? 115
Phaed. Vínipollens lépidus Liber,
tibí qui screánti, siccaé, semisómnae
adfért potiónem et sitím <iam> sedátum it.
Leaena Quám longe a me abest? Phaed. Lúmen hoc vide.
Leaena Grándiorém gradum ergó fac ad me, óbsecro. 120
Ph. Sálve. Le. Egon sálva sim, quaé siti sícca sum? Ph. At iám bibes. Leaena Diu fit.
Phaed. Ém tibi anus lepida. Leaena Sálve, oculissime homo.
Pal. Age, effúnde hoc cito in barathrúm, propere
prolúe cloacam. Phaed. Tace. Nólo huic male dicí. Pal. Faciam igitur mále potius.
Le. Venús, de paulo paúlulum hoc tíbi dabo haud lubénter. 125
nam tíbi amantes própitiantes vínum potantés danunt
omnés, mihi haud saepe évenunt talés hereditátes.
Pal. Hoc víde ut ingurgitat ímpura in se mérum avariter, faucíbus plenis.
Phaed. Perii hércle, huic quid primúm dicam nesció. Pal. Em istuc, quod míhi dixti.
Phaed. Quid id ést? Pal. Periisse ut té dicas. Phaed. Male tibi di faciant. Pal. Díc isti. 130
Le. Ah. Pal. Quíd est? ecquid lubet? Le. Lúbet. Pal. Etiam mihi quóque stimulo foderé lubet te.
Phaed. Tace, <né>—Pal. Noli, taceo. écce autem bibit árcus, pluet credo hércle hodie.
Phaed. Iamne égo huic dico? Pal. Quid díces? Phaed. Me periísse. Pal. Age dice. Phaed. Anus, aúdi.
hóc volo scíre te: pérditus súm miser.
Leaena At pól ego oppidó servata. 135
séd quid est? quid lubet pérditum dícere
te essé? Phaed. Quia id quod amo cáreo.
Leaena Phaedrome mi, ne plora amabo.
tu mé curato né sitiam, ego tibi quód amas iam huc addúcam.—
Phaed. Tibine égo, si fidem servás mecum, vineám pro aurea statuá statuam, 140
quae tuó gutturí sit monumentum. 140a
qui me ín terra aeque fórtunatus erít, si illa ad me bítet, 141
Palinúre? Pal. Edepol qui amát, si eget, misera ádficitur, <ere>, aerúmna.
Phaed. Non íta res est, nam cónfido parasítum hodie adventúrum
cum argénto ad me. Pal. Magnum ínceptas, si id éxpectas quod núsquamst.
Phaed. Quid si ádeam ad fores atque óccentem? Pal. Si lúbet, neque veto neque iúbeo, 145
quando égo te video immútatis moribus esse, ere, atque ingénio.
Phaed. Péssuli, heus péssuli, vós salutó lubens,
vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro,
gérite amantí mihi mórem, amoeníssumi,
fite causa mea ludii barbari, 150
sussilite, obsecro, et mittite istanc foras,
quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.
hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi
nec mea gratia commovent se ocius.
re spicio, nihili meam vos gratiam facere. 155
st tace, tace. Pal. Taceo hercle equidem. Phaed. Sentio sonitum.
tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.