| I.iii | |
| Leaena Plácide egredere et sónitum prohibe fórium et crepitum cárdinum, | 158 |
| ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium. | |
| mane, suffundam aquolam. Pal. Viden ut anus tremula medicinam facit? | 160 |
| eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant. | |
| Planesivm Vbi tu es, qui me convadatu's Veneriis vadimoniis? | |
| sisto ego tibi me et mihi contra itidem <tu te> ut sistas suadeo. | |
| Phaed. Assum; nam si absim, haud recusem quin mihi male sit, mel meum. | |
| Plan. Anime mi, <me> procul amantem abesse haud consentaneumst. | 165 |
| Phaed. Palinure, Palinure. Pal. Eloquere, quid est quod Palinurum voces? | |
| Phaed. Est lepida. Pal. Nimis lepida. Phaed. Sum deus. Pal. Immo homo haud magni preti. | |
| Phaed. Quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile? | |
| Pal. Male valere te, quod mi aegrest. Phaed. Male mi morigeru's, tace. | |
| Pal. Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet. | 170 |
| Phaed. Recte obiurgat. sane haud quicquamst, magis quod cupiam iam diu. | |
| Plan. Tene me, amplectere ergo. Phaed. Hoc etiam est quam ob rem cupiam vivere. | |
| quia te prohibet erus, clam [ero] potior. Pl. Prohibet? nec prohibere quit, | |
| nec prohibebit nisi mors méum animum aps te abalienaverit. | |
| Pal. Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum: | 175 |
| nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est; | |
| verum totum insanum amare, hóc est quod meus erus facit. | |
| Phaed. Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites, | |
| sibi honores, sibí virtutes, sibi pugnas, sibi proelia: | |
| dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est. | 180 |
| Pal. Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome? | |
| nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit. Phaed. Tace. | |
| Pal. Quid, taceam? quin tu is dormitum? Phaed. Dormio, ne occlamites. | |
| Pal. Tu quidem vígilas. Phaed. At meo more dormio: hic somnust mihi. | |
| Pal. Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est. | 185 |
| Plan. Irascere, si te edentem hic a cibo abigat. Pal. Ilicet, | |
| pariter hos perire amando video, uterque insaniunt. | |
| viden ut misere moliuntur? nequeunt complecti satis. | |
| etiam dispertimini? Plan. Nullum homini est perpetuom bonum: | |
| iam huic voluptati hoc adiunctum est odium. Pal. Quid ais, propudium? | 190 |
| tun etiam cum noctuinis oculis odium me vocas? | |
| ebrióla, persollae nugae. Phaed. Tun meam Venerem vituperas? | |
| † quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat? | |
| at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo. | |
| em tibi male dictis pro istis, dictis moderari ut queas. | 195 |
| Pal. Tuam fidem, Venus noctuvigila. Phaed. Pergin etiam, verbero? | |
| Plan. Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum. | |
| Pal. Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis: | |
| bene monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras. | |
| hocine fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus? | 200 |
| Phaed. Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe. | |
| Pal. Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam. | |
| Plan. Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustrorum audio, | |
| aeditumum aperire fanum * quo usque, quaeso, ad hunc modum | |
| inter nos amore utemur semper surrepticio? | 205 |
| Phaed. Minime, nam parasitum misi nudiusquartus Cariam | |
| petere argentum, is hodie hic aderit. Plan. Nimium consultas diu. | |
| Phaed. Ita me Venus amet, ut ego te hoc triduom numquam sinam | |
| in domo esse istac, quin ego te liberalem liberem. | |
| Plan. Facito ut memineris. tene etiam, prius quam hinc abeo, savium. | 210 |
| Phaed. Siquidem herclé mihi regnum detur, numquam id potius persequar. | |
| quando ego te videbo? Plan. Em istoc verbo vindictam para: | |
| sí amas, eme, ne rogites, facito ut pretio pervincas tuo. | |
| bene vale. Phaed. Iamne ego relinquor? pulcre, Palinure, occidi. | |
| Pal. Ego quidem, qui et vapulando et somno pereo. Phaed. Sequere me.— | 215 |