II.i
Cappadox Migrare certumst iam nunc e fano foras, 216
quando Aesculapi ita sentio sententiam,
ut qui me nihili faciat nec salvom velit.
valetudo decrescit, adcrescit labor;
nam iam quasi zona liene cinctus ambulo, 220
geminos in ventre habere videor filios.
nil metuo nisi ne medius disrumpar miser.
Palinvrvs Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi
atque istam exturbes ex animo aegritudinem.
paves, parasitus quia non rediit Caria: 225
adferre argentum credo; nam si non ferat,
tormento non retineri potuit ferreo,
quin reciperet se huc esum ad praesepem suam.
Ca. Quis hic est qui loquitur? Pa. Quoiam vocem ego audio?
Capp. Estne hic Palinurus Phaedromi? Pal. Quis hic est homo 230
cum collativo ventre atque oculis herbeis?
de forma novi, de colore non queo
novisse. iam iam novi: leno est Cappadox.
congrediar. Capp. Salve, Palinure. Pal. O scelerum caput,
salveto. quid agis? Capp. Vivo. Pal. Nempe ut dignus es. 235
sed quid tibi est? Capp. Lien enecat, renes dolent,
pulmones distrahuntur, cruciatur iecur,
radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.
Pal. Tum te igitur morbus agitat hepatiarius.
Capp. Facile est miserum inridere. Pal. Quin tu aliquot dies 240
perdura, dum intestina exputescunt tibi,
nunc dum salsura sat bonast: si id feceris,
venire poteris intestinis vilius.
Capp. Lien díerectust. Pal. Ambula, id lieni optumumst.
Capp. Aufér istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo. 245
potin cóniecturam facere, si narrem tibi
hac nocte quod ego somniavi dormiens?
Pal. Vah, solus hic homost qui sciat divinitus.
quin coniectores a me consilium petunt:
quod eis respondi, ea omnes stant sententia. 250