| II.ii | |
| Cocvs Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi | 251 |
| quae opus súnt, parasito ut sit paratum prandium, | |
| quom veniat? Pal. Mane sis, dum huic conicio somnium. | |
| Coc. Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers. | |
| Pal. Fateór. Coc. Abi, déprome. Pal. Age tu interea huic somnium | 255 |
| narra, meliorem quam ego sum suppono tibi. | |
| nam quod scio omne ex hoc scio. Cap. Operam ut det. Pal. Dabit.— | |
| Capp. Facit hic quod pauci, ut sit magistro óbsequens. | |
| da mi igitur operam. Coc. Tam etsi non novi, dabo. | |
| Capp. Hac nocte in somnis visus sum viderier | 260 |
| procul sedere longe a me Aesculapium, | |
| neque eum ad me adire neque me magni pendere | |
| visumst. Coc. Item alios deos facturos scilicet: | |
| sane illi inter se congruont concorditer. | |
| nihil est mirandum, melius si nil fit tibi, | 265 |
| namque incubare satius te fuerat Iovi, | |
| qui tibi auxilio in iure iurando fuit. | |
| Capp. Siquidem íncubare vélint qui periuraverint, | |
| locus nón praeberi potis est in Capitolio. | |
| Coc. Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio | 270 |
| petas, ne forte tibi évenat magnum malum, | |
| quod in quiete tibi portentumst. Capp. Bene facis. | |
| ibo atque orabo.—Coc. Quae res male vortat tibi.— | |
| Palinvrvs Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est? | |
| estne hic parasitus qui missust in Cariam? | 275 |
| heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius. | |
| Phaedromvs Quid istíc clamorem tollis? Pal. Parasitum tuom | |
| video currentem ellum usque in plátea ultima. | |
| hinc auscultemus quid agat. Phaed. Sane censeo. |