| V.iii | |
| Cappadox Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant: | 679 |
| nam et bene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum. | 680 |
| non male creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit. | |
| vel ille, décem minas dum solvit, omnis mensas transiit. | |
| postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat; | |
| pessume metui, ne mihi hodie ápud praetorem solveret. | |
| verum amici compulerunt: reddit argentum domo. | 685 |
| nunc domum properare certumst. Ther. Heus tu, leno, te volo. | |
| Phaed. Et ego te volo. Capp. At ego vos nolo ambos. Ther. Sta sis ilico, | |
| atque argentum propere propera vomere. Capp. Quid mecum est tibi? | |
| aut tibi? Ther. Quía ego ex te hódie faciam pilum catapultarium | |
| atque ita te nervo torquebo, ítidem ut catapultae solent. | 690 |
| Phaed. Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes, | |
| ferreo ego dico. Capp. At ego vos ambo in robusto carcere | |
| ut pereatis. Phaed. Collum obstringe, abduce istum in malam crucem. | |
| Th. Quidquid est, ipse ibit potius. Ca. Pro deum atque hominum fidem, | |
| hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi? | 695 |
| obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras. | |
| Plan. Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere. | |
| bene et pudice me domi habuit. Ther. Haud voluntate id sua: | |
| Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam; | |
| nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret. | 700 |
| Phaed. Animum advortite, <ego> si possum hoc inter vos componere. | |
| mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam, | |
| siquidem voltis quod decrero facere. Ther. Tibi permittimus: | |
| Capp. Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat. | |
| T. Quódne promisti? Ca. Qui promisi? Ph. Lingua. Ca. Eadem nunc nego. | 705 |
| dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi. | |
| Ph. Nihil agit, collum obstringe homini. Ca. Iam iam faciam ut iusseris. | |
| Ther. Quando vir bonus es, responde quod rogo. Capp. Roga quód lubet. | |
| Ther. Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu, | |
| te omne argentum redditurum? Capp. Non commemini dicere. | 710 |
| Ther. Quid? negas? Capp. Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco? | |
| Ther. Me ipso praesente et Lycone tarpezita. Capp. Non taces? | |
| Ther. Non taceo. Capp. Non ego te flocci facio; ne me territes. | |
| Ther. Me ipso praesente et Lycone factum est. Phaed. Satis credo tibi. | |
| nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam: | 715 |
| libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, † | |
| haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est. | |
| Ther. Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur. | |
| Capp. Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome. | |
| et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint. | 720 |
| tu me sequere. Ther. Quo sequar te? Capp. Ad trapezitam meum | |
| ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo. | |
| Ther. Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers. | |
| Capp. Ego te vehementer perire cupio, ne tu [me] nescias. | |
| Ther. Itane vero? Capp. Ita hercle vero. Ther. Novi ego hos pugnos meos. | 725 |
| Capp. Quid tum? Ther. Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me irritaveris, | |
| placidum te hodie reddam. Capp. Age ergo, recipe áctutum. Ther. Licet. | |
| Phaed. Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae. | |
| Ther. Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite. |