| V.ii | |
| Planesivm Phaedrome, propera. Phaedromvs Quid properem? Plan. Parasitum ne amiseris. | 599 |
| magna res est. Phaed. Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi celeriter. | 600 |
| Plan. Teneo. Phaed. Quid negotist? Plan. Rogita unde istunc habeat anulum. | |
| pater istum meus gestitavit * Cvrc. At mea matertera. | |
| Plan. Mater ei utendum dederat. Cvrc. Pater † uois rusum tibi. | |
| Plan. Nugas garris. Cvrc. Soleo, nam propter eas vivo facilius. | |
| Plan. Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas. | 605 |
| Cvrc. Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem? | |
| Plan. Libera ego sum nata. Cvrc. Et alii multi qui nunc serviunt. | |
| Phaed. Enim vero irascor. Cvrc. Dixi equidem tibi, unde ad me hic pervenerit. | |
| quotiens dicendum est? elusi militem, inquam, in alea. | |
| Th. Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone vir? Cv. Audio. | 610 |
| si vis tribus bolis, vel in chlamydem. Ther. Quin tu is in malam crucem | |
| cum bolis, cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem. | |
| Cvrc. Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginem | |
| me reposcis? Ther. Quam ab lenone ábduxti hodie, scelus viri. | |
| C. Nullam abduxi. T. Certe eccistam video. Ph. Virgo haec libera est. | 615 |
| Ther. Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu? | |
| Phaed. Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam. | |
| Ther. Ego quidem pro istac rem solvi áb trapezita meo. | |
| quam ego pecuniam quadruplicem ábs te et lenone auferam. | |
| Phaed. Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines, | 620 |
| ambula in ius. Ther. Non eo. Phaed. Licet [te] antestari? Ther. Non licet. | |
| Phaed. Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito; | |
| at ego, quem licet, te. accede huc. Ther. Servom antestari? Cvrc. Vide. | |
| em ut scias me liberum esse. ergo ambula in ius. Ther. Em tibi. | 624-625 |
| C. O cives, cives. T. Quid clamas? Ph. Quid tibi istum tactio est? | 626 |
| T. Quia mihi lubitum est. Ph. Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace. | |
| Plan. Phaedrome, obsecro serva me. Ph. Tamquam me et genium meum. | |
| miles, quaeso <te> ut mihi dicas unde illum habeas anulum, | |
| quem parasitus hic te elusit. Plan. Per tua genua te obsecro, | 630 |
| ut nos facias certiores. Ther. Quid istuc ad vos attinet? | |
| quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit. | |
| Cvrc. Vt fastidit gloriosus. Ther. Mitte istum, ego dicam omnia. | |
| Cvrc. Nihil est quod ille dicit. Plan. Fac me certiorem, óbsecro. | |
| Ther. Ego dícam, surge. hanc rem ágite atque animum advórtite. | 635 |
| pater meus habuit Periplanes †Planesium | |
| is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo, | |
| ut aequom fuerat, filio. Plan. Pro Iuppiter. | |
| Ther. Et istó me heredem fecit. Plan. <O> Pietas mea, | |
| serva me, quando ego te servavi sedulo. | 640 |
| frater mi, salve. Ther. Qui credam ego istuc? cedo, | |
| si vera memoras, quae fuit mater tua? | |
| Plan. Cleobula. Ther. Nutrix quae fuit? Plan. Archestrata. | |
| ea me spectatum tulerat per Dionysia. | 644-645 |
| postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat, | 646 |
| exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont, | |
| ego pertimesco: [tum] ibi mé nescio quis arripit | |
| timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam. | |
| nec quo me pacto abstulerit possum dicere. | 650 |
| Ther. Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi, | |
| ubi is est homó qui te surripuit? Plan. Nescio. | |
| verum hunc servavi semper mecum una anulum; | |
| cum hoc olim perii. Ther. Cedo, ut inspiciam. Cvrc. Sanan es, | |
| quae isti committas? Plan. Sine modo. Ther. Pro Iuppiter, | 655 |
| hic est quem egó tibi misi natali die. | |
| tam facile novi quam me. salve, mea soror. | |
| Plan. Frater mi, salve. Phaed. Deos volo bene vortere | |
| istam rem vobis. Cvrc. Et ego nobis omnibus: | |
| tu ut hodie adveniens cenam des sororiam, | 660 |
| hic nuptialem cras dabit. promittimus. | |
| Ther. Tace tú. Cvrc. Non taceo, quando res vortit bene. | |
| tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo. | |
| Ther. Quid dotis? Cvrc. Egone? ut semper, dum vivat, me alat. | |
| verum hercle dico. Ther. Me lubente feceris. | 665 |
| sed leno hic debet nobis triginta minas. | |
| Phaed. Quam ob rem istuc? Ther. Quia ille íta repromisit mihi: | |
| si quisquam hanc liberali asseruisset manu, | |
| sine controversia omne argentum reddere. | |
| nunc eamus ad lenonem. Cvrc. Laudo. Phaed. Hoc prius volo, | 670 |
| meam rem ágere. Ther. Quid id est? Phaed. Vt mihi hanc despondeas. | |
| Cvrc. Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare? | |
| T. Si haec volt. Pl. Mi frater, cupio. T. Fiat. C. Bene facis. | |
| Phaed. Spondesne, miles, mi hanc uxorem? Ther. Spondeo. | |
| Cvrc. Et ego hoc idem una spondeo. Ther. Lepide facis. | 675 |
| sed eccúm lenonem, incedit, thensaurum meum. |