| V.i | |
| Cvrcvlio Antiquom poëtam audivi scripsisse in tragoedia, | 591 |
| mulieres duas peiores esse quam unam. res itast. | |
| verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi | |
| non vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potest | |
| peior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum, | 595 |
| rogat unde habeam. 'quid id tu quaeris?' 'quia mi quaesitost opus.' | |
| nego me dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus. | |
| vix foras me abripui atque effugi. apage istanc canículam. |