| IV.iv | |
| Cappadox Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto. | 557 |
| postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi, | |
| ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam, | |
| ut ego potius comedim quam ille. Ther. Iusseram salvere te. | 560 |
| Capp. Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom advenis | |
| in Epidaurum, hic hodie apud me—numquam delinges salem. | |
| Ther. Bene vocas, verum locata res est—ut male sit tibi. | |
| sed quid agit meum mercimonium ápud te? Capp. Nil apud mé quidem, | |
| ne facias testis, neque equidem debeo quicquam. Ther. Quid est? | 565 |
| Capp. Quod fui iuratus feci. Ther. Reddin an non virginem, | |
| prius quam te huic meae machaerae óbicio, mastigia? | |
| Capp. Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes. | |
| illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi | |
| male loqui, profecto, cuí ego nisi malum nil debeo. | 570 |
| T. Mihin malum minitare? C. Atque edepol non minitabor, sed dabo, | |
| mihi si perges mólestus esse. Ther. Leno minitatur mihi, | |
| meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent? | |
| at ita me machaera et clupeus * | |
| bene iuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur, | 575 |
| iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant. | |
| Capp. At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum | |
| bene me amassint meaque axitia linteumque extersui, | |
| ut ego tua magnifica verba néque istas tuas magnas minas | |
| non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat. | 580 |
| ego illam reddidi qui argentum a te attulit. Ther. Quis is est homo? | |
| Capp. Tuom libertum ésse aiebat sese Summanum. Ther. Meum? | |
| attat, Curculio hercle verba mihi dedit, cum cogito. | |
| is mihi anulum subripuit. Capp. Perdidistin tu anulum? | |
| miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo. | 585 |
| Ther. Vbi nunc Curculionem inveniam? Capp. In tritico facillume, | |
| vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias. | |
| ego abeo, vale atque salve.—Ther. Male vale, male sit tibi. | |
| quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum? | |
| cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi. | 590 |