| IV.iii | |
| Therapontigonvs Nón ego nunc medíocri incedo irátus iracúndia, | 533 |
| sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis. | |
| nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas, | 535 |
| quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere. | |
| Lyco Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio, | |
| sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo. | |
| Ther. Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas. | |
| Lyc. Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi, | 540 |
| nec daturus súm. Ther. Idem ego istuc quom credebam credidi, | |
| te nihil esse redditurum. Lyc. Quor nunc a me igitur petis? | |
| Ther. Scire volo quoi reddidisti. Lyc. Lusco liberto tuo, | |
| is Summanum se vocari dixit, éi reddidi. | |
| [qui has tabellas obsignatas attulit. Ther. Quas tu mihi tabellas?] | 545 |
| quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias? | |
| nec mihi quidém libertus ullust. Lyc. Fácis sapientius | |
| quam pars † lenonum, libertos quí habent et eos deserunt. | |
| Ther. Quid feci † Lyc. Quod mandasti feci, túi honoris gratia, | |
| tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem. | 550 |
| Ther. Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes. | |
| Lyc. Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem? | |
| ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale. | |
| Ther. Quid valeam? Lyc. Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem.— | |
| Ther. Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus | 555 |
| ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit? |