IV.ii
Cvrcvlio I tú prae, virgo: nón queo quod póne me est serváre. 487
et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.
Cappadox Nemo it infitias. Cvrc. At tamen meliusculum est monere.
Lyco Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali 490
causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri,
minas triginta. Capp. Meminero, de istoc quietus esto.
et nunc idem dico. Cvrc. Et quidem meminisse ego haec volam te.
Capp. Memini, et mancupio tibi dabo. Cvrc. Egon ab lenone quicquam
mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua, 495
qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis,
alienos manu emittitis alienisque imperatis,
nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli.
item genus est lenonium inter homines meo quidem animo
ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque: 500
odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli,
nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet;
qui constitit, culpant eum, conspicitur vituperatur,
eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt.
Lyc. Edepol lenones meo animo novisti, lusce, lepide. 505
Cvrc. Eodem hércle vos pono et paro: parissimi estis hibus:
hi saltem in occultis locis prostant, vos in foro ipso;
vos faenore homines, hi male suadendo et lustris lacerant.
rogitationis plurimas propter vos populus scivit,
quas vos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam; 510
quasi aquam ferventem frigidam esse, ita vos putatis leges.
Lyc. Tacuisse mavellem. Capp. Hau male meditate maledicax es.
Cvrc. Indignis si male dicitur, male dictum id esse dico,
verum si dignis dicitur, bene dictumst meo quidem animo.
ego mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam. 515
Lyco, numquid vis? Ly. Bene vale. Cv. Vale. Ca. Heus tu, tibi ego dico.
Cvrc. Eloquere, quid vis? Capp. Quaeso, ut hanc cures, <ut> bene sit isti.
bene ego istam eduxi meae domi et pudice. Cvrc. Si huius miseret,
ecquid das qui bene sit? Capp. Malúm. Cvrc. Opust hóc qui te procures.
Capp. Quid stulta ploras? ne time, bene hercle vendidi égo te; 520
fac sis bonae frugi sies, sequere istum bella belle.
Lyc. Summane, numquid nunciam me vis? Cvrc. Vale atque salve,
nam et operam et pecuniam benigne praebuisti.
Lyc. Salutem multam dicito patrono. Cvrc. Nuntiabo.—
Lyc. Numquid vis, leno? Capp. Istas minas decem, qui me procurem, 525
dum melius sit mihi, des. Lyc. Dabuntur, cras peti iubeto.—
Capp. Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare.
nam illam minis olim decem puellam parvolam emi,
sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi;
periisse credo. quíd id mea refert? ego argentum habeo. 530
quoi hómini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt.
nunc rei divinae operam dabo. certumst bene me curare.—