| III.i | |
| Lyco Beatus videor: subduxi ratiunculam, | 371 |
| quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet: | |
| dives sum, si non reddo eis quibus debeo. | |
| [si reddo illis quibus debeo, plus alieni est.] | |
| verum hercle vero cum belle recogito, | 375 |
| si magis me instabunt, ad praetorem sufferam. | |
| [habent hunc morem plerique argentarii, | |
| ut alius alium poscant, reddant nemini, | |
| pugnis rem solvant, si quis poscat clarius.] | |
| qui homo mature quaesivit pecuniam, | 380 |
| nisi eam mature parsit, mature esurit. | |
| cupio aliquem emere puerum, qui usurarius | |
| nunc mihi quaeratur. usus est pecunia. | |
| Cvrcvlio Nil tu me saturum monueris. memini et scio. | |
| ego hoc effectum lepide tibi tradam. tace. | 385 |
| edepol ne ego hic med intus explevi probe, | |
| et quidem reliqui in ventre cellae uni locum, | |
| ubi reliquiarum reliquias reconderem. | |
| quis hic est qui operto capite Aesculapium | |
| salutat? attat, quem quaerebam. sequere me. | 390 |
| simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo. | |
| Lyc. Vnocule, salve. Cvrc. Quaeso, deridesne me? | |
| Lyc. De Coclitum prosapia te esse arbitror, | |
| nam ei sunt unoculi. Cvrc. Catapulta hoc ictum est mihi | |
| apud Sicyonem. Lyc. Nam quid id refert mea, | 395 |
| an aula quassa cum cinere effossus siet? | |
| Cvrc. Superstitiosus hic quidem est, véra praedicat; | |
| nam illaec catapultae ád me crebro commeant. | |
| adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi | |
| quod insigne habeo, quaeso ne me incomities. | 400 |
| Lyc. Licetne ínforare, si incomitiare non licet? | |
| Cvrc. Non inforabis me quidem, nec mihi placet | |
| tuom profecto nec forum nec comitium. | |
| sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes, | |
| inibis a me solidam et grandem gratiam. | 405 |
| Lyconem quaero tarpezitam. Lyc. Dic mihi, | |
| quid eum nunc quaeris? aut cuiati's? Cvrc. Eloquar. | |
| ab Therapontigono Platagidoro milite. | |
| Lyc. Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine, | |
| dum scribo, explevi totas ceras quattuor. | 410 |
| sed quid Lyconem quaeris? Cvrc. Mandatumst mihi, | |
| ut has tabellas ad eum ferrem. Lyc. Quis tu homo es? | |
| Cvrc. Libertus illius, quem omnes Summanum vocant. | |
| Lyc. Summane, salve. qui Summanu's? fac sciam. | |
| Cvrc. Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius, | 415 |
| summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant. | |
| Lyc. Alibi te meliust quaerere hospitium tibi: | |
| apud mé profecto nihil est Summano loci. | |
| sed istúm quem quaeris ego sum. Cvrc. Quaeso, tune is es, | |
| Lyco trapezita? Lyc. Ego sum. Cvrc. Multam me tibi | 420 |
| salutem iussit Therapontigonus dicere, | |
| et has tabellas dare me iussit. Lyc. Mihin? Cvrc. Ita. | |
| cape, signum nosce. nostin? Lyc. Quidni noverim? | |
| clupeatus elephantum ubi machaera dissicit. | |
| Cvrc. Quod istic scriptum est, id te orare iusserat | 425 |
| profecto ut faceres, suam si velles gratiam. | |
| Lyc. Concede, inspiciam quid sit scriptum. Cvrc. Maxime, | |
| tuo arbitratu, dum auferam abs te id quod peto. | |
| Lyc. 'Miles Lyconi ín Epidauro hospiti | |
| suo Thérapontigonus Platagidorus plurimam | 430 |
| salutem dicit.' Cvrc. Meus hic est, hamum vorat. | |
| Lyc. 'Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet | |
| tibi, ut ei detur quam istic emi virginem, | |
| quod te praesente isti egi teque interprete, | |
| et aurum et vestem. iam scis ut convenerit: | 435 |
| argentum des lenoni, is huic det virginem.' | |
| ubi ipsus? cur non venit? Cvrc. Ego dicam tibi: | |
| quia nudiusquartus venimus in Cariam | |
| ex India; ibi nunc statuam volt dare auream | |
| solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet | 440 |
| septempedalis, factis monumentum suis. | |
| Lyc. Quam ob rem istuc? Cvrc. Dicam. quia enim Persas, Paphlagones, | |
| Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros, | |
| Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam, | |
| Centauromachiam et Classiam Vnomammiam, | 445 |
| † Libyamque oram omnem Conterebromniam, | |
| dimidiam partem nationum usque omnium | |
| subegit solus intra viginti dies. | |
| Lyc. Vah. Cvrc. Quid mirare? Lyc. Quia enim in cavea si forent | |
| conclusi, ítidem ut pulli gallinacei, | 450 |
| ita non potuere uno anno circumirier. | |
| credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis. | |
| Cvrc. Immo etiam porro, si vis, dicam. Lyc. Nil moror. | |
| sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia. | |
| atque eccum video. leno, salve. Cappadox Di te ament. | 455 |
| Lyc. Quid hoc quod ad te venio? Capp. Dicas quid velis. | |
| Lyc. Argentum accipias, cum illo mittas virginem. | |
| Capp. Quid quod iuratus sum? Lyc. Quid id refert tua, | |
| dum argentum accipias? Capp. Qui monet quasi adiuvat. | 459-460 |
| sequimini. Cvrc. Leno, cave in té sit mora mihi.— | 461 |