| IV.i | |
| Choragvs Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus. | 462 |
| halapantam an sycophantam mágis esse dicam nescio. | |
| ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere; | |
| quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo | 465 |
| credidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras, | |
| commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco, | |
| ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit, | |
| vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum. | |
| qui periurum convenire volt hominem ito in comitium; | 470 |
| qui mendacem et gloriosum, ápud Cloacinae sacrum, | |
| ditis damnosos maritos sub basilica quaerito. | |
| ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent, | |
| symbolarum collatores apud forum piscarium. | |
| in foro infimo boni homines atque dites ambulant, | 475 |
| in medio propter canalem, ibi ostentatores meri; | |
| confidentes garrulique et malevoli supera lacum, | |
| qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam | |
| et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier. | |
| sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore. | 480 |
| pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male. | |
| in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant, | |
| [in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem] | |
| vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant. | |
| [ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.] | 485 |
| sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi.— |