| EPIDICVS | |
| I.i | |
| Epidicvs Heús, adulescens. Thesprio Quís properantem mé reprehendit pállio? | 1 |
| Ep. Familiaris. Th. Fateor, nam odio es nimium familiariter. | |
| Ep. Réspice vero, Thésprio. Th. Oh, | |
| Epidicumne ego conspicor? | |
| Ep. Satis recte oculis uteris. | 5 |
| Th. Salve. Ep. Di dent quae velis. | |
| veníre salvom gaudeo. Th. Quid ceterum? Ep. Quod eo adsolet: | |
| cena tibi dabitur. Th. Spondeo. Ep. Quid? Th. Me accepturum, si dabis. | |
| Ep. Quid tú agis? ut vales? exemplum adesse intellego. euge, | |
| córpulentior videre atque habitior. Th. Huic gratia. | 10 |
| Ep. Quám quidem te iam diu | |
| perdidisse oportuit. | 11a |
| T. Mínus iam furtificus sum quam antehac. E. Quid ita? T. Rapio propalam. | 12 |
| Ep. Di immortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus. | |
| nam út apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi: | |
| vix adipiscendi potestas modo fuit. Th. Scurra es. Ep. Scio | 15 |
| te esse equidem hominem militarem. Th. Audacter quam vis dicito. | |
| quid ais? perpetuen valuisti? Ep. Varie. Th. Qui varie valent, | |
| capreáginum hominum nón placet mihi néque pantherinúm genus. | |
| Ep. Quid tíbi vis dicam nisi quod est? ut illaé res? responde. Th. Probe. | |
| Ep. Quid erílis noster filius? Th. Valet púgilice atque athletice. | 20 |
| Ep. Voluptábilem mihi nuntium tuo advéntu adportas, Thesprio. | |
| sed ubíst is? Th. Advenit simul. Ep. Vbi is ergo est? nisi si in vidulo | |
| aut si in mellina attulisti. Th. Di te perdant. Ep. Te volo— | |
| percóntari: operam da, ópera reddetúr tibi. | |
| Th. Ius dícis. Ep. Me decet. Th. Iam tu autem nobis praeturam geris? | 25 |
| Ep. Quem díces digniorem esse hominem hódie Athenis alterum? | |
| Th. At únum a praetura tua, | |
| Epídice, abest. Ep. Quidnam? Th. Scies: | |
| lictores duo, duo ulmei | |
| fasces virgarum. Ep. Vae tibi. | |
| sed quíd ais? Th. Quid rogas? Ep. Vbi árma sunt Stratíppocli? | |
| T. Pól illa ad hostis transfugerunt. E. Armane? T. Atque equidem cito. | 30 |
| Ep. Sérione dicis tu? | |
| Th. Sério, inquam: hostes habent. | |
| Ep. Édepol facinus improbum. Th. At iam ante alii fecerunt idem. | |
| erit illi illa res honori. Ep. Qui? Th. Quia ante aliis fuit. | |
| Mulciber, credo, arma fecit quaé habuit Stratippocles: | |
| travolaverunt ad hostis. Ep. Tum ille prognatus Theti | 35 |
| sine perdat: alia apportabunt éi Nerei filiae. | |
| id módo videndum est, ut materies suppetat scutariis, | |
| si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit. | |
| Th. Supersede istis rebus iam. Ep. Tu ipse, ubi lubet, finem face. | |
| Th. Desiste percontarier. Ep. Loquere ipse: ubist Stratippocles? | 40 |
| Th. Est causa qua causa simul mecum ire veritust. Ep. Quidnam id est? | |
| Th. Patrem videre se nevolt etiam nunc. Ep. Quapropter? Th. Scies. | |
| quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam | |
| dé praeda mercatust. Ep. Quid ego ex te audio? Th. Hoc quod fabulor. | |
| Ep. Cúr eam emit? Th. Animi causa. Ep. Quót illic homo animos habet? | 45 |
| nam cérto, prius quam hinc ád legionem abiít domo, | |
| ipsús mandavit mi, áb lenone ut fídicina, | |
| quam amábat, emeretúr sibi. id ei ímpetratum réddidi. | |
| Th. Vtcúmque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur. | |
| Ep. Vaé misero mihí, male perdidit me. Th. Quíd istuc? quidnam est? | 50 |
| Ep. Quid istanc quam emit, quanti eam emit? Th. Vili. Ep. Haud istuc te rogo. | |
| Th. Quid ígitur? Ep. Quot minis? Th. Tot: quadraginta minis. | |
| íd adeo argentum ab danista apud Thébas sumpsit faenore, | |
| in dies minasque argenti singulas nummis. Ep. Papae. | |
| Th. Ét is danista advenit una cúm eo, qui argentum petit. | 55 |
| Ep. Di immortales, ut ego interii basilice. Th. Quid iam? aut quid est, | |
| Epídice? Ep. Perdidit me. Th. Quís? Ep. Ille qui arma pérdidit. | |
| Th. Nam quíd ita? Ep. Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas | |
| mittebat—sed taceam optumum est, | |
| plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est. | 60 |
| Th. Néscio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom† | |
| videór videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali. | |
| Ep. Potin út molestus ne sies? Th. Abeo. Ep. Asta, abire hinc non sinam. | |
| Th. Quíd nunc me retinés? Ep. Amatne ístam quam emit de praeda? Th. Rogas? | |
| deperit. Ep. Detegetur corium de tergo meo. † | 65 |
| Th. Plusque amat quam te umquam amavit. Ep. Iuppiter te perduit. | |
| Th. Mítte nunciam, nam ílle me vetuit domum | |
| venire, ad Chaeribulum iussit huc in proxumum; | |
| íbi manere iussit, eo venturust ipsus. Ep. Quid ita? Th. Dicam: | |
| quía patrem prius convenire se non volt neque conspicari, | 70 |
| quám id argentum, quod debetur pro illa, denumeraverit. | |
| Ep. Eú edepol res turbulentas. Th. Mitte me ut eam nunciam. | |
| Ep. Haécine ubi scibit senex, | |
| púppis pereunda est probe. | |
| Th. Quíd istuc ad me attinet, | 75 |
| quó tu intereas modo? | |
| Ep. Quía perire solus nolo, te cupio perire mecum, | |
| benevolens cum benevolente. Th. Abi ín malam rem maxumam a me | |
| cum ístac condicione. Ep. I sane, siquidem festinas magis. | |
| Th. Numquam hominem quemquam conveni, unde abierim lubentius.— | 80 |
| Ep. Illic hinc abiit. solus nunc es. quo in loco haec res sit vides, | |
| Epidice: nisi quid tibi in tete auxili est, absumptus es. | |
| tantae in te impendent ruinae: nisi suffulcis firmiter, | |
| non potes subsistere, itaque in te inruont montes mali. | |
| néque ego nunc quó modo | 85 |
| me éxpeditum ex impedito faciam, consilium placet. | |
| égo miser pérpuli | |
| meís dolis senem, ut censeret suam sese emere filiam: | |
| ís suo fílio | |
| fídicinam emit, quam ipse amat, quam ábiens mandavit mihi. | 90 |
| sí sibi nunc álteram | |
| áb legione adduxit animi causa, corium perdidi. | 91a |
| nam úbi senex sénserit | 92 |
| síbi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum. | |
| át enim tu praecave. | |
| át enim—bat enim, nihil est istuc. plane hoc corruptumst caput. | 95 |
| néquam homo es, Epidice. | |
| quí lubidost male loqui? | |
| quía tu tete deseris. | |
| quíd faciam? mén rogas? | |
| tu quidem antehac aliis solebas dare consilia mutua. | |
| aliquid aliqua reperiundumst. sed ego cesso ire obviam | 100 |
| adulescenti, ut quid negoti sit sciam. atque ipse illic est. | |
| tristis est. cum Chaeribulo incedit aequali suo. | |
| huc concedam, orationem unde horum placide persequar. |