| I.ii | |
| Stratippocles Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodum | 104 |
| meorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi. | 105 |
| Chaeribvlvs Praeter aetatem et virtutem stultus es, Stratippocles. | |
| idne pudet te, quia captivam genere prognatam bono | |
| de praeda es mercatus? quis erit, vitio qui id vortat tibi? | |
| Str. Qui invident omnes inimicos mi illoc facto repperi; | |
| at pudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli. | 110 |
| Chaer. Iam istoc probior [es] meo quidem animo, cúm in amore temperes. | |
| Str. Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis; | |
| is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus. | |
| Chaer. Quid tibi me vis facere? Str. Argenti dare quadraginta minas, | |
| quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore. | 115 |
| Chaer. Si hercle haberem * Str. Nam quid te igitur retulit | |
| beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est? | |
| Chaer. Quin edepol egomet clamore differor, difflagitor. | |
| Str. Malim istius modi mihi amicos furno mersos quam foro. | |
| sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim. | 120 |
| quem quidem égo hominem irrigatum plagis pistori dabo, | |
| nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas, | |
| quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam. | |
| Ep. Salva res est: bene promittit, spero servabit fidem. | |
| sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae. | 125 |
| aggrediar hominem. advenientem péregre erum [suom] Stratippoclem | |
| impertit salute servos Epidicus. Str. Vbi is est? Ep. Adest. | |
| salvom huc advenisse—Str. Tam tibi istuc credo quam mihi. | |
| Ep. Benene usque valuisti? Str. A morbo valui, ab animo aeger fui. | |
| Ep. Quod ad me attinuit, ego curavi: quod mandavisti mihi | 130 |
| impetratum est, empta ancilla, quod tute ad me litteras | |
| missiculabas. Str. Perdidisti omnem operam. Ep. Nam qui perdidi? | |
| Str. Quia meo neque cara est cordi neque placet. Ep. Quid retulit | |
| mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas? | |
| Str. Illam amabam olím, nunc iam alia cura impendet pectori. | 135 |
| Ep. Hercle miserum est ingratum esse hómini id quod facias bene. | |
| ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum. | |
| Str. Desipiebam mentis, cum illa scripta mittebam tibi. | |
| Ep. Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam, | |
| ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum? | 140 |
| Str. Quid istic? verba facimus. huic homini ópust quadraginta minis | |
| celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito. | |
| Ep. Dic modo unde auferre me vis. a quo trápezita peto? | |
| Str. Vnde libet. nam ni ante solem occasum elo * | |
| meam domum ne inbitas: tu te in pistrinum * | 145 |
| Ep. Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero | |
| fabulare; novi ego nostros: mihi dolet cum ego vapulo. | |
| Str. Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam? Ep. Ne feceris. | |
| ego istuc accedam periclum potius atque audaciam. | |
| Str. Nunc places, nunc ego te laudo. Ep. Patiar ego istuc quod lubet. | 150 |
| Str. Quid illa fiet fidicina igitur? Ep. Aliqua res reperibitur, | |
| aliqua ope exsólvar, extricabor aliqua. Str. Plenus consili es. | |
| novi ego te. Ep. Est Euboicus miles locuples, multo auro potens, | |
| qui úbi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram, | |
| continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi. | 155 |
| sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum? Str. Iam faxo hic erit. | |
| Ch. Quid hic nunc agimus? St. Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem | |
| luculentum habeamus.—Ep. Ite intro, ego de re argentaria | |
| iam senatum convocabo in corde consiliarium, | |
| quoi potissimum indicatur bellum unde argentum auferam. | 160 |
| Epidice, vide quid agas, ita res subito haec obiectast tibi; | |
| non enim núnc tibi dormitandi neque cunctandi copia est: | |
| adeundumst. senem oppugnare certumst consilium mihi. | |
| i ábi intro atque ádulescenti dic iam nostro erili filio, | |
| ne hinc foras ámbulet neve usquam óbviam veniat seni.— | 165 |