II.i
Apoecides Plérique homines, quós cum nil refért pudet, 166
úbi pudendum est íbi eos deserit pudor,
quom úsus est ut pudeat.
ís adeo tu és. quid est quód pudendúm siet,
génere natám bono paúperem domum 170
dúcere te uxorem? 170a
praesértim eam, qua ex tibi cómmemores hanc quaé domist 171
fíliam prognatam.
Periphanes Révereor filium. Ap. At pól ego te crédidi
úxorem, quam tu éxtulistí, pudore éxsequi,
cúius quotiéns sepulcrúm vides, sácruficas 175
ílico Orco hóstiis, néque adeo iniúria,
quiá licitumst eam tíbi vivendo vincere. Per. Oh,
Hércules égo fui, dum ílla mecúm fuit;
neque séxta aerumna acérbior Herculí, quam illa mihi obiéctast.
Ap. Pulcra édepol dos pecuniast. Per. Quae quidem pol non maritast. 180