| II.iii | |
| nullum esse opinor ego agrum in agro Attico | 306 |
| aeque feracem quám hic est noster Periphanes: | |
| quin ex occluso atque obsignato armario | |
| decutio argenti tantum quantum mihi lubet. | |
| quod pol ego metuo si senex resciverit, | 310 |
| ne ulmos parasitos faciat, quae usque attondeant. | |
| sed me una turbat res ratioque, Apoecidi | |
| quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam. | |
| atque id quoque habeo: mane me iussit senex | |
| conducere aliquam fidicinam sibi huc domum, | 315 |
| <quae>, dum rem dinam faceret, cantaret sibi; | |
| ea conducetur atque ei praemonstrabitur | |
| quo pacto fiat subdola adversus senem. | |
| ibo intro, argentum accipiam ab damnoso sene.— |