III.i
|
|
Stratippocles Expectando éxedor míser atque exénteror,
|
320
|
quó modo mi Épidici blánda dicta évenant.
|
|
nímis diu máceror: sítne quid nécne sit,
|
|
scíre cupió. Chaeribvlvs Per illám tibi cópiam
|
|
copíam parare aliám licet: scivi équidem in principio ilico
|
|
nullám tibi esse ín illo copiam. Str. Interii hércle ego.
|
325
|
Chaer. Ábsurde facis qui ángas te animi; si hércle ego illum semel préndero,
|
|
númquam inridére nos íllum inultúm sinam servom hominem.
|
|
Chaer. Quíd illum facere vís, qui, tibi quoi dívitiae domi máxumae sunt,
|
|
is númmum nullum habés neque sodáli tuo in te cópiast.
|
329-330
|
Chaer. Si hercle hábeam, polliceár lubens, verum áliquid aliqua aliquó modo
|
331
|
alicúnde ab alíqui aliqua tíbi spes est fore méliorem fortúnam.
|
|
Str. Vaé tibi, muricide homo. Chaer. Qui tibi lubet mihi male loqui?
|
|
Str. Quippe tú mi aliquíd aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis
|
|
quod nusquamst neque ego id inmitto in aures meas
|
335
|
nec míhi plus adiuménti †ades, quam ille quí numquam etiam nátust.
|
|