| III.ii | |
| Epidicvs Fecísti iam officium tuom, me meum nunc facere oportet. | 337 |
| per hanc cúram quieto tibi licet esse—hoc quidem iam periit: | |
| ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est; | |
| crede modo mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri. | 340 |
| pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum, | |
| ut facilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso, | |
| ut importem in coloniam hunc <meo> auspicio commeatum? | |
| mihi cesso, cum sto. sed quid hoc? ante aedis duo sodales, | |
| erum et Chaéribulum, conspicor. quid hic ágitis? accipe hoc sis. | 345 |
| Str. Quantum hic inest? Ep. Quantum sat est, et plus satis: superfit. | |
| decem minis plus attuli quam tu danistae debes. | |
| dum tibi ego placeam atque obsequar, meum térgum flocci facio. | |
| Str. Nam quid ita? Ep. Quia ego tuom patrem faciam parenticidam. | |
| Str. Quid istúc est verbi? Ep. Nil moror vetera et volgata verba; | 350 |
| peratum ductarent: ego follitum ductitabo. | |
| nam leno omne argentum abstulit pro fidicina (ego resolvi, | |
| manibus his denúmeravi) pater suam natam quam esse credit; | |
| nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur | |
| inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem | 355 |
| * * * | 355a |
| ut cum rediisses ne tibi eius copia esset. Str. Euge. | 356 |
| * * * | 356a |
| (Ep.) ea iam domist pro filia. Str. <Iam> teneo. Ep. Nunc cautorem | 357 |
| dedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is ápud forum manet me, | |
| [quasique amaret] caveat. Str. Haud male. Ep. Iam ípse cautor captust. | |
| ipse in meo cóllo tuos pater cruminam collocavit; | 360 |
| is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias. | |
| Str. Vno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum, | |
| mi adempsit Orcus. Ep. Nunc ego hanc astutiam institui. | |
| deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo, | |
| si quid ad eum adveniam, ut sibi essé datum argentum dicat | 365 |
| pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta | |
| (quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi | |
| pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur): | |
| ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit, | |
| quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est. | 370 |
| Chaer. Vorsutior es quam rota figularis. Ep. Iam ego parabo | |
| aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit, | |
| quae se emptam simulet, quae senes duo dócte ludificetur. | |
| eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem. Str. Vt parate. | |
| Ep. Eam pérmeditatam, meis dolis astutiisque onustam | 375 |
| mittam. sed nimis longum loquor, diu me éstis demorati. | |
| haec scitis iam ut futura sint. abeo.—Str. Bene ambulato. | |
| Chaer. Nimis dóctus ille <est> ad male faciendum. Str. Me equidem certo | |
| servavit consiliis suis. Chaer. Abeamus intro hinc ad me. | |
| Str. Atque aliquantó lubentius quam abs te sum egressus intus; | 380 |
| virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo.— |