| III.iii | |
| Periphanes Non oris causa modo homines aequom fuit | 382 |
| sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom, | |
| sed qui perspicere possent cor sapientiae, | |
| [igitur perspicere ut possent cordis copiam] | 385 |
| ubi id inspexissent, cogitarent postea, | |
| vitam ut vixissent olim in adulescentia. | |
| vel ego, qui dudum fili causa coeperam | |
| ego med excruciare animi, quasi quid filius | |
| meus déliquisset me erga aut quasi non plurima | 390 |
| male facta mea essent solida in adulescentia. | |
| profecto deliramus interdum senes. | |
| [fuit conducibile hoc quidem mea sententia.] | |
| sed meus sodalis it cum praeda Apoecides. | |
| venire salvom mercatorem gaudeo. | 395 |
| quid fit? Apoecides Di deaeque te adiuvant. Per. Omen placet. | |
| Ap. Quin omini omnes suppetunt res prospere. | |
| sed tu hanc iubé sis intro abduci. Per. Heus, foras | |
| exite huc aliquis. duce istam intro mulierem. | |
| atque audin? Servvs Quid vis? Per. Cave siris cum filia | 400 |
| mea cópulari hanc neque conspicere. iam tenes? | |
| in aediculam istanc sorsum concludi volo. | |
| divortunt mores virgini longe ac lupae. | |
| Ap. Docte et sapienter dicis. † num nimis potest | |
| pudicitiam quisquam suae servare filiae. | 405 |
| edepol ne ístam temperi gnato tuo | |
| sumus praémercati. Per. Quid iam? Ap. Quia dixit mihi | |
| iam dudum se alius tuom vidisse hic filium: | |
| hanc edepol rem apparabat. Per. Planum hercle hoc quidem est. | |
| Ap. Ne tú habes servom graphicum et quantivis preti, | 410 |
| non carust auro contra. ut ille fidicinam | |
| fecit <sese ut> nesciret esse emptam tibi! | |
| ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul. | |
| Per. Mirum hoc qui potuit fieri. Ap. Te pro filio | |
| facturum dixit rem esse divinam domi, | 415 |
| quia Thebis salvos redierit. Per. Rectam institit. | |
| Ap. Immo ipsus illi dixit conductam esse eam, | |
| quae hic administráret ad rem divinam tibi. | |
| [facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi] | |
| ego illic me autem sic assimulabam: quasi | 420 |
| stolidum, combardum me faciebam. Per. Em istuc decet. | |
| Ap. Res magna amici apud forum agitur, ei volo | |
| ire advocatus. Per. At quaeso, ubi erit otium, | |
| revortere ad me extemplo. Ap. Continuo hic ero.— | |
| Per. Nihil homini amicost opportuno amicius: | 425 |
| sine tuo labore quod velis actumst tamen. | |
| ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium | |
| minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum, | |
| os sublitum esset, itaque me albis dentibus | |
| meus dérideret filius meritissumo. | 430 |
| sed quis hic est quém <ego> huc advenientem conspicor, | 435 |
| suam qui undantem chlamydem quassando facit? |