| III.iv | |
| Miles Cave praéterbitas ullas aedis, quin roges, | 437 |
| senex híc ubi habitat Periphanes Platenius. | |
| incertus tuom cave ad me rettuleris pedem. | |
| Per. Adulescens, si istunc hominem, quem tu quaeritas, | 440 |
| tibi commonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam? | |
| Mil. Virtute belli armatus promerui, ut mihi | |
| omnis mortalis agere deceat gratias. | |
| Per. Non repperisti, adulescens, tranquillum locum, | |
| ubi tuas virtutes explices, ut postulas. | 445 |
| nam strenuiori deterior si praedicat | |
| suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae. | |
| sed istúm quem quaeris Periphanem Platenium, | |
| ego sum, si quid vis. Mil. Nempe quem in adulescentia | |
| memorant apud réges armis, arte duellica | 450 |
| divitias magnas indeptum? Per. Immo si audias | |
| meas púgnas, fugias manibus dimissis domum. | |
| Mil. Pol égo magis unum quaero, meas cui praedicem, | |
| quam illum qui memoret suas mihi. Per. Hic non est locus; | |
| proin tu alium quaeras cui centones sarcias. | 455 |
| atque haec stultitiast me illi vitio vortere | 431 |
| egomet quod factitavi in adulescentia, | |
| cum militabam: pugnis memorandis meis | |
| eradicabam hominum auris, quando occeperam. | |
| Mil. Animum advorte, ut quod ego ad te advenio intellegas. | 456 |
| meam amicam audivi te esse mercatum. Per. Attatae, | |
| nunc demum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicus | |
| mihi praedicavit militem. adulescens, itast | |
| ut dicis, emi. Mil. Volo te verbis pauculis, | 460 |
| si tibi molestum non est. Per. Non edepol scio, | |
| molestum necne sit, nisi dicis quid velis. | |
| Mil. Mi illam ut tramittas, argentum accipias: adest. | |
| nam quid ego apud te vera parcam proloqui? | |
| ego illám volo hodie facere libertam meam, | 465 |
| mihi concubina quae sit. Per. Te absolvam brevi: | |
| argenti quinquaginta mi illa empta est minis; | |
| si sexaginta mihi denumerantur minae, | |
| tuas póssidebit mulier faxo ferias; | |
| atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro. | 470 |
| Mil. Estne empta mi istis legibus? Per. Habeas licet. | |
| Mil. Conciliavisti pulchre. Per. Heus, fóras educite | |
| quam introduxistis fidicinam. atque etiam fides, | |
| ei quae accessere, tibi addam dono gratiis. | |
| age accipe hanc sis. Mil. Quae te intemperiae tenent? | 475 |
| quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam | |
| produci íntus iubes. Per. Haec ergo est fidicina. | |
| hic alia nullast. Mil. Non mihi nugari potes. | |
| quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem? | |
| Per. Haec inquamst. Mil. Non haec inquamst. non novisse me | 480 |
| meam rere amicam posse? Per. Hanc, inquam, filius | |
| meus deperibat fidicinam. Mil. Haec non est ea. | |
| P. Quid? non est? M. Non est. P. Vnde haec igitur gentiumst? | |
| equidem hercle argentum pro hac dedi. Mil. Stulte datum | |
| reor et peccatum largiter. Per. Immo haec east. | 485 |
| nam servom misi, qui illum sectari solet | |
| meum gnátum: is ipse hanc destinavit fidicinam. | |
| Mil. Em istíc homo te articulatim concidit, senex, | |
| tuos servos. Per. Quid? concidit? Mil. Sic suspiciost, | |
| nam pro fidicina haec cerva supposita est tibi. | 490 |
| senex, tibi os est sublitum plane et probe. | |
| ego illám requiram iam ubi ubi est.—Per. Bellator, vale. | |
| euge, euge, Epidice, frugi es, pugnavisti, homo es, | |
| qui me emunxisti mucidum, minimi preti. | |
| mercatus te hodie est de lenone Apoecides? | 495 |
| Fidicina Fando ego istunc hominem numquam audivi ante hunc diem, | |
| neque me quidem emere quisquam ulla pecunia | |
| potuit: plus iam sum libera quinquennium. | |
| Per. Quid tibi negotist meae domi igitur? Fid. Audies. | |
| conducta veni, ut fidibus cantarem seni, | 500 |
| dum rem divinam faceret. Per. Fateor me omnium | |
| hominum esse Athenis Atticis minimi preti. | |
| sed tu novistin fidicinam Acropolistidem? | |
| F. Tam facile quam me. P. Vbi habitat? F. Postquam liberast | |
| ubi habitet dicere admodum incerte scio. | 505 |
| Pe. Eho an libera illa est? quis eam liberaverit, | |
| volo scíre, si scis. Fid. Id quod audivi audies. | |
| Stratippoclem aiunt Periphanai filium | |
| absentem curavisse ut fieret libera. | |
| Per. Perii hercle, si istaec vera sunt; planissume | 510 |
| meum exenteravit Epidicus marsuppium. | |
| Fid. Haec sic audivi. numquid me vis ceterum? | |
| Per. Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito. | |
| Fid. Fides non reddis? Per. Neque fides neque tibias. | |
| propera igitur fugere hinc, si te di amant. Fid. Abiero. | 515 |
| flagitio cum maiore post reddes tamen.— | |
| Per. Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis, † | |
| [eamne egó sinam impune? immo etiam si alterum | |
| tantum perdundumst, perdam potius quam sinam | |
| me impune irrisum esse, habitum depeculatui] | 520 |
| ei sic data esse verba praesenti palam! | |
| atque mé minoris facio prae illo, qui omnium | |
| legum atque iurum fictor, conditor cluet; | |
| is etiam sese sapere memorat: malleum | |
| sapientiorem vidi excusso manubrio. | 525 |