| APOLOGIA | |
| Certus equidem eram proque uero obtinebam, Maxime | 1.1 |
| Cl(audi) quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, se- | |
| nem notissimae temeritatis, accusationem mei prius apud | |
| te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum | |
| solis conuiciis impleturum; quippe insimulari quiuis in- | 5 |
| nocens potest, reuinci nisi nocens non potest. quo ego | |
| uno praecipue confisus gratulor medius fidius, quod mihi | |
| copia et facultas te iudice optigit purgandae apud im- | |
| peritos philosophiae et probandi mei; quanquam istae | |
| calumniae ut prima specie graues, ita ad difficultatem | 10 |
| defensionis repentinae fuere. nam, ut meministi, dies ab- | |
| hinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore | |
| mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de com- | |
| posito necopinantem patroni eius incessere maledictis et | |
| insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pon- | 15 |
| tiani priuigni mei coepere. quae ego cum intellegerem non | |
| tam crimina iudicio quam obiectamenta iurgio prolata, | |
| ultro eos ad accusandum crebris flagitationibus prouocaui. | |
| ibi uero Aemilianus cum te quoque acrius motum et ex | |
| uerbis rem factam uideret, quaerere occepit ex diffidentia | 20 |
| latibulum aliquod temeritati. igitur Pontianum fratris sui | 2.1 |
| filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, post- | |
| quam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est; de | |
| morte cognati adolescentis subito tacere[m]. tanti cri- | |
| minis descriptione <ne> tamen omnino desistere uideretur, ca- | 5 |
| lumnia<m> magiae, quae facilius infamatur quam probatur, | |
| eam solum sibi delegit ad accusandum. ac ne id quidem | |
| de professo audet, uerum postera die dat libellum no- | |
| mine priuigni mei Sicini Pudentis admodum pueri et | |
| adscribit se ei assistere, nouo more per alium lacessendi, | 10 |
| scilicet ut optentu eius aetatulae ipse insimulationis falsae | |
| non plecteretur. quod tu cum sollertissime animaduertisses | |
| et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusa- | |
| tionem delatam sustinere, pollicitus ita facturum ne sic | |
| quidem quitus est ut comminus ageret percelli, set iam et | 15 |
| aduersum te contumaciter eminus calumniis uelitatur. ita | |
| totiens ab accusandi periculo profugus in assistendi uenia | |
| perseuerauit. igitur et priusquam causa ageretur, facile | |
| intellectu cuiuis fuit, qualisnam accusatio futura esset, | |
| cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor | 20 |
| timeret, ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui si quip- | |
| piam ueri in me explorasset, nunquam profecto tam cunc- | |
| tanter hominem extraneum tot tantorumque criminum po- | |
| stulasset, qui auunculi sui testamentum quod uerum scie- | |
| bat pro falso infamarit, tanta quidem pertinacia, ut, cum | 25 |
| Lollius Vrbicus V. C. uerum uideri et ratum esse debere | |
| de consilio consularium uirorum pronuntiasset, contra cla- | |
| rissimam uocem iurauerit uecordissimus iste, tamen illud | |
| testamentum fictum esse, adeo ut aegre Lollius Vrbicus ab | |
| eius pernicie temperarit. quam quidem uocem et tua | 3.1 |
| aequitate et mea innocentia fretus spero in hoc quoque | |
| iudicio erupturam, quippe qui sciens innocentem crimi- | |
| natur eo sane facilius, quod iam, ut dixi, mentiens apud | |
| praefectum urbi in amplissima causa conuictus est. nam- | 5 |
| que peccatum semel ut bonus quisque postea sollicitius | |
| cauet, ita qui ingenio malo est confidentius integrat ac | |
| iam de cetero quo saepius, eo apertius delinquit. pudor | |
| enim ueluti uestis quanto obsole[n]tior est, tanto incuriosius | |
| habetur. et ideo necessarium arbitror pro integritate pu- | 10 |
| doris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia | |
| refutare. sustineo enim non modo meam, uerum etiam | |
| philosophiae defensionem, cuia magnitudo uel minimam | |
| reprehensionem pro <ma>ximo crimine aspernatur, propter | |
| quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie | 15 |
| conficta et alia communiter in philosophos sueta ab im- | |
| peritis mercennaria loquacitate effutierunt. quae etsi | |
| possunt ab his utiliter blaterata ob mercedem et aucto- | |
| ramento impudentiae depensa haberi, iam concesso quodam | |
| more rabulis id genus, quo ferme solent linguae suae | 20 |
| uirus alieno dolori locare, tamen uel mea causa paucis | |
| refellenda sunt, ne is, qui sedulo laboro ut ne quid ma- | |
| culae aut inhonestamenti in me admittam, uidear cuipiam, | |
| si quid ex friuolis praeteriero, id agnouisse potius quam | |
| contempsisse. est enim pudentis animi et uerecundi, ut | 25 |
| mea opinio fert, uel falsas uitu<pe>rationes grauari, cum | |
| etiam hi, qui sibi delicti alicuius conscii sunt, tamen, cum | |
| male audiunt, impendio commoueantur et obirascantur, | |
| quamquam, exinde ut male facere coeperunt, consueuerint | |
| male audire, quod, si a ceteris silentium est, tamen ipsi | 30 |
| sibimet conscii sunt posse se merito increpari; enimuero | |
| bonus et innoxius quisque rudis et imperitas auris ad | |
| male audiendum habens et laudis assuetudine contumeliae | |
| insolens multo tanta ex animo laborat ea sibi immerito | |
| dici, quae ipse possit aliis uere obiectare. quod si forte | 35 |
| inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet | |
| ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, | |
| non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse. |