Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita 4.1
dici: 'accusamus apud te philosophum formonsum et tam
Graece quam Latine'—pro nefas—'disertissimum'. nisi
fallor enim, his ipsis uerbis accusationem mei ingressus
est Tannonius Pudens, homo uere ille quidem non diser- 5
tissimus. quod utinam tam grauia formae et facundiae
crimina uere mihi opprobrasset; non difficile ei respondis-
sem quod <H>omericus Alexander Hectori:
    οὔ τοι ἀπόβλητ’ ἐστὶ θεῶν ἐρικυδέα δῶρα,
    ὅσσα κεν αὐτοὶ δῶσιν, ἑκὼν δ’ οὐκ ἄν τις ἕλοιτο, 10
munera deum gloriosissima nequaquam aspernanda; quae
tamen ab ipsis tribui sueta multis uolentibus non obtin-
gunt. haec ego de forma respondissem. praeterea: licere
etiam philosophis esse uoltu liberali; Pythagoram, qui pri-
mum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi 15
excellentissima forma fuisse; item Zenonem illum antiquum
Velia oriundum, qui primus omnium ἀπορίας sollertissimo
artificio ambifariam dissoluerit, eum quoque Zenonem
longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat; itemque
multos philosophos ab ore honestissimos memoriae prodi, 20
qui gratiam corporis morum honestamentis ornauerint.
sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota
est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam
litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitu-
dinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, uigorem 25
debilitat. capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad
lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit
amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus,
stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et glo-
bosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria 30
non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi:
satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale in-
tenderunt, refutatur.