| De eloquentia uero, si qua mihi fuisset, neque mirum | 5.1 |
| neque inuidiosum deberet uideri, si ab ineunte aeuo unis | |
| studiis litterarum ex summis uiribus deditus omnibus aliis | |
| spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam anne super | |
| omnis homines impenso labore diuque noctuque cum de- | 5 |
| spectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem. | |
| sed nihil ab eloquentia metuant, quam ego, si quid om- | |
| nino promoui, potius spero quam praesto. sane quidem, | |
| si uerum est quod Statium Caecilium in suis poematibus | |
| scripsisse dicunt, innocentiam eloquentiam esse, ego uero | 10 |
| profiteor ista ratione ac praefero me nemini omnium de | |
| eloquentia concessurum. quis enim me hoc quidem pacto | |
| eloquentior uiuat, quippe qui nihil unquam cogitaui quod | |
| eloqui non auderem? eundem me aio facundissimum esse, | |
| nam omne peccatum semper nefas habui; eundem diser- | 15 |
| tissimum, quod nullum meum factum uel dictum extet, | |
| de quo di<s>serere publice non possim ita, ut iam de uor- | |
| sibus di<s>sertabo quos a me factos quasi pudendos pro- | |
| tulerunt, cum quidem me animaduertisti cum risu illis | |
| suscensentem, quod eos absone et indocte pronuntiarent. | 20 |