| Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de | 6.1 |
| dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum, | |
| qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit | |
| profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret | |
| criminosum, id mihi secum esse commune. nam petisse | 5 |
| eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur: | |
| 'Calpurniane, salue properis uersibus. | |
| misi, ut petisti, <tibi> munditias dentium, | |
| nitelas oris ex Arabicis frugibus, | |
| tenuem, candificum, nobilem puluisculum, | 10 |
| complanatorem tumidulae gingiuulae, | |
| conuerritorem pridianae reliquiae, | |
| ne qua uisatur tetra labes sordium, | |
| restrictis forte si labellis riseris.' | |
| quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum, | 15 |
| quid omnino quod philosophus suum nolit uideri? nisi | |
| forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano pul- | |
| uisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo ae- | |
| quius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, | |
| sua sibi urina 'dentem atque russam pumicare gingiuam'. | 20 |
| uidi ego dudum uix risum quosdam tenentis, cum mun- | 7.1 |
| ditias oris uidelicet orator ille aspere accusaret et denti- | |
| fricium tanta indignatione pronuntiaret, quanta nemo quis- | |
| quam uenenum. quidni? crimen haud contemnendum | |
| philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam cor- | 5 |
| poris aperti immundum pati ac fetulentum, praesertim | |
| os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberri- | |
| mus, siue ille cuipiam osculum ferat seu cum qui[c]quam | |
| sermocinetur siue in auditorio dissertet siue in templo | |
| preces alleget: omnem quippe hominis actum sermo praeit, | 10 |
| qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur. | |
| dares nunc aliquem similiter grandiloquum: diceret suo | |
| more, cum primis cui ulla fandi cura sit impensius cetero | |
| corpore os colendum, quod esset animi uestibulum et | |
| orationis ianua et cogitationum comitium; ego certe pro | 15 |
| meo captu dixerim nihil minus quam oris illuuiem libero | |
| et liberali uiro competere. est enim ea pars hominis | |
| loco celsa, uisu prompta, usu facunda; nam quidem feris | |
| et pecudibus os humile et deorsum ad pedes deiectum, | |
| uestigio et pabulo proximum, nunquam ferme nisi mortuis | 20 |
| aut ad morsum exasperatis conspicitur: hominis uero | |
| nihil prius tacentis, nihil saepius loquentis contemplere. | |
| uelim igitur censor meus Aemilianus respondeat, unquamne | 8.1 |
| ipse soleat pedes lauare; uel, si id non negat, contendat | |
| maiorem curam munditiarum pedibus quam dentibus in- | |
| pertiendam. plane quidem, si quis ita ut tu, Aemiliane, | |
| nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis | 5 |
| aperiat, censeo ne ulla cura os percolat neque ille exo- | |
| tico puluere dentis emaculet, quos iustius carbone de rogo | |
| obteruerit, neque saltem communi aqua perluat: quin ei | |
| nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra | |
| semper in fetutinis et olenticetis suis iaceat. nam quae | 10 |
| malum ratio est linguam mundam et laetam, uocem | |
| contra spurcam et tetram possidere, uiperae ritu niueo | |
| denticulo atrum uenenum inspirare? ceterum qui sese | |
| sciat <o>rationem prompturum neque inutilem neque in- | |
| iucundam, eius merito os, ut bono potui poculum, prae- | 15 |
| lauitur. et quid ego de homine nato diutius? belua im- | |
| manis, crocodillus ille qui in Nilo gignitur, ea quoque, | |
| ut comperior, purgandos sibi dentis innoxio hiatu praebet. | |
| nam quod est ore amplo, set elingui et plerumque in aqua | |
| recluso, multae hiru[n]dines dentibus implectuntur; eas illi, | 20 |
| cum egressus in praeripia fluminis hiauit, una ex auibus | |
| fluuialibus amica auis iniecto rostro sine noxae periculo | |
| exculpit. |