| Mitto haec. uenio ad ceteros uorsus ut illi uocant | 9.1 |
| amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut | |
| odium mouerent. sed quid ad magica maleficia, quod ego | |
| pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudaui? an | |
| ideo magus, quia poeta? quis unquam fando audiuit tam | 5 |
| <ueri>similem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam | |
| proxumum argumentum? 'fecit uorsus Apuleius'. si malos, | |
| crimen est, nec id tamen philosophi, sed poetae; sin bonos, | |
| quid accusas? 'at enim ludicros et amatorios fecit'. num | |
| ergo haec sunt crimina mea et nomine erratis, qui me | 10 |
| magiae detulistis? fecere tamen et alii talia, etsi uos | |
| ignoratis: apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius | |
| et Ciu[i]s cum aliis innumeris, etiam mulier Lesbia, lasciue | |
| illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae | |
| suae dulcedine carminum commendet, apud nos uero Aedi- | 15 |
| tuus et Porcius et Catulus, isti quoque cum aliis in- | |
| numeris. 'at philosophi non fuere'. num igitur etiam | |
| Solonem fuisse serium uirum et philosophum negabis, | |
| cuius ille lasciuissimus uersus est: μηρῶν ἱμείρων καὶ | |
| γλυκεροῦ στόματος? et quid tam petulans habent omnes | 20 |
| uersus mei, si cum isto uno contendantur? ut taceam | |
| scripta Diogenis Cynici et Zenonis Stoicae sectae condi- | |
| toris id genus plurima. recitem denuo, ut sciant me eorum | |
| non pigere: | |
| 'et Critias mea delicia est et salua, Charine, | 25 |
| pars in amore meo, uita, tibi remanet; | |
| ne metuas; nam me ignis et ignis torreat ut uult, | |
| hasce duas flammas, dum potiar, patiar. | |
| hoc modo sim uobis, unus sibi quisque quod ipse est: | |
| hoc mihi uos eritis, quod duo sunt oculi.' | 30 |
| recitem nunc et alios, quos illi quasi intemperantissimos | |
| postremum legere: | |
| 'florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono. | |
| carmina dono tibi, serta tuo genio, | |
| carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur, | 35 |
| quae bis septeno uere tibi remeat, | |
| serta autem, ut laeto tibi tempore tempora uernent, | |
| aetatis florem floribus ut decores. | |
| tu mihi das contra pro uerno flore tuum uer, | |
| ut nostra exuperes munera muneribus; | 40 |
| pro implexis sertis complexum corpore redde<s>, | |
| proque rosis oris sauia purpurei. | |
| quod si animam inspires donaci, iam carmina nostra | |
| cedent uicta tuo dulciloquo calamo.' |