| Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognouerim, | 36.1 |
| quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus, | |
| quoniam usque adeo rebus meis curat; quanquam est | |
| iam praecipiti aeuo et occidua senectute, tamen, si uidetur, | |
| accipiat doctrinam seram plane et postumam; legat uete- | 5 |
| rum philosophorum monumenta, tandem ut intellegat non | |
| me primum haec requisisse, sed iam pridem maiores meos, | |
| Aristotelen dico et Theop<h>rastum et [t]Eudemum et Lyco- | |
| nem ceterosque Platonis minores, qui plurimos libros de | |
| genitu animalium deque uictu deque particulis deque omni | 10 |
| differentia reliquerunt. bene quod apud te, Maxime, causa | |
| agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis | |
| περὶ ζῴων γενέσεως, περὶ ζῴων ἀνατομῆς, περὶ ζῴων ἱστορίας | |
| multiiuga uolumina, praeterea problemata innumera eius- | |
| dem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus | 15 |
| uaria tractantur. quae tanta cura conquisita si honestum | |
| et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis ex- | |
| periri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem | |
| Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut | |
| omissa adquirere aut defecta supplere? permittite, si | 20 |
| operaest, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me | |
| Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare. | |
| prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici | |
| habuere sedulique, naturalium quaestionum, atque eum | |
| maxime, in quo plura de piscium genere tractata sunt. | 25 |
| interea, dum hic quaerit, ego exemplum rei competens | |
| dixero. |