| Illud etiam praeterea respondeo, nescisse uos, quid a | 35.1 |
| me quaesitum fingeretis. haec enim friuola quae nomi- | |
| nastis pleraque in litoribus omnibus congestim et acer- | |
| uatim iacent et sine ullius opera quamlibet leuiter motis | |
| flucticulis ultro foras euoluuntur. quin ergo dicitis me | 5 |
| eadem opera pretio impenso per plurim[is]os piscatoris | |
| quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, | |
| calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echin<or>um | |
| caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, | |
| resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum | 10 |
| et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum | |
| uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, | |
| tranquillo deseruntur? neque enim minus istis quae com- | |
| memoraui accommodari possunt similiter ex uocabulo | |
| suspiciones. posse dicitis ad res uenerias sumpta de mari | 15 |
| spuria et fascina propter nominum similitudinem: qui | |
| minus possit ex eodem litore calculus ad uesicam, testa | |
| ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum? | |
| ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido | |
| proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes | 20 |
| diu hercle perpessus sis; equidem, cum haec ab illis quasi | |
| grauia et uincibilia dicerentur, illorum stultitiam ridebam, | |
| tuam patientiam mirabar. |