| Hic etiam pro sua grauitate uitio mihi uortebat, quod | 34.1 |
| me nec sordidiora dicere honeste pigeret. at ego illi contra | |
| iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium | |
| uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac | |
| saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino | 5 |
| commutescat. cedo enim, si ego de Veneris statua nihil | |
| dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem | |
| uerbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae | |
| tuae congruens? an quicquam stultius quam ex nominum | |
| propinquitate uim similem rerum coniectam? et fortasse | 10 |
| an peracute repperisse uobis uidebamini, ut quaesisse me | |
| fingeretis ad illecebras magicas duo haec marina, uere- | |
| tillam et uirginal; disce enim nomina rerum Latina, quae | |
| propterea uarie nominaui, ut denuo instructus accuses. | |
| memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata | 15 |
| ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum | |
| pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolan- | |
| tibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apri- | |
| culam aut eliciendis mortuis marina caluaria. respondeo | |
| igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam | 20 |
| absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias | |
| litoralis neque pretio neque gratis quaesisse. |